Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

V. Archidiaconatus Nitriensis

V. ARCHIDIACONATUS NITRIENSIS Radnocz S[anctae] Margaritae dedicata. Hae ecclesiae habent 1 calicem cup­reum deauratum, patellam argenteam deauratam. Parochum ante duos men­ses introdiximum (!) Ambrosium443 nomine, qui fuerat in Szolczan pago Domini Pauli Rakoczy444 huic autem parochiae datus Paludai445 junior filius Paludai Francisci446 licentiati Mereczensis, dicitur dissolutior esse, serio ad­monui eum, si non vixerit exemplariter prout parochum decet, me in eum animadversurum. Reliqua habentur descripta fol. 30. 18. Galgoci Galgocium habet parochum Joannem Posgay447 canonicum Strigoniensem etc. Haec ecclesia habet quidem multa apparamenta et clenodia, sed aliqua ita at­trita, ut sint inutilia. Quidam civis antiquus recordatur, quod platea ad arcem tota ad parochum pertinuerit. Habet etiam parochus in Brestovan pago civi­um Tymaviensium unum magnum pratum, quod Joannes Boga possidet. Galgocienses dicunt sub quodam praedicante fuisse abalienatum. 19. Maniga Maniga habet parochum Georgium Pusskar448 iam ab annis 12. Templum S[anc- to] Georgio dedicatum. Parochiam iam a longo tempore aedificant, necdum perfecerunt. Parochum inveni aliquantum negligentiorem, sed invigilabo in illum. Caetera fol. 39. 20. Krakowicze Krakowicze possidet Colocensis archiepiscopus, pagos Ostrow et Trebete et ecc­lesiam filialem Strazow, quae ferme negligitur. Aliquos subditos possidet Djominus] Blasius Apponi,449 sed negliguntur, nec compelluntur ad concio­nes catholicas, eunt ad praedicantem in Wrbove, alii domini sunt Lutherani. Krakovicenses suis sumptibus aedificarunt turrim templi. Campanam maio­rem curabunt fieri. Parochum habent Christophorum450 a multis annis, 443 Ambrus plébános, vő. NÉMETHY 466. 444 Rákóczy Pál, vö. NAGY IX. 609. 445 Vö. 438. jegyzet 446 Vö. 438. jegyzet 447 Posgay János plébános, vö. NÉMETHY 871-872. 448 Pusskar György plébános NÉMETHY 764. szerint Puskás. 449 Vö. 318. jegyzet 450 Kristóf plébános, vö. NÉMETHY 522. 167

Next

/
Oldalképek
Tartalom