Szelestei N. László (szerk.): Tanulmányok a középkori magyarországi könyvkultúráról (Budapest, 1989)

Vizkelety András: Ismeretlen forrás árpádházi szentjeink hagiográfiájához

Tercio dicitur racione inuitacionis dei, quia quicquid de illius commendacione legitur Eccl.xlviij0 (47, 10) in istius laudem perfectius potes assumi. Dicitur enim de illo "De omni corde suo laudauit deum, et dilexit dominum qui fecit illum". Et sicut illi, sic et isti dedit do­minus contra inimicos potentiam. Istius igitur Dauid, id est beati re­gis Stephani iam non inmerito uirtus in medium producitur. Secundo cum in (232va) themate de uirtute commendabatur "in sua - inquit - misericordia consecutus est sedem regni". Hec misericordia dupliciter potest speculari, secundum duplicem hominis miseriam, corpo­ralis scilicet et spiritualis. In anima namque est miseria et in ratio­nali, et hec est ignorancia que errat discernendo uerum a falso, bonum a malo, comodum a incomodo. Ysa.v. (3,20) "Ve qui dicitis bonum malum, et malum bonum". In ui irascibili furor, quo inardescit inmoderate ad ulcionem proximi. In ui concupiscibili cupiditas, qua defluit possi­dendo superflua. In corpore duplex est miseria, scilicet multitudo egri- tudinum et penuria uirtutum. Contra istas miserias duplicem exhibuit misericordiam beatus rex Stephanus. Exhibuit enim per consilium et be­neficium. Consilium duplex, quia prohibitiuum mali et illatiuum boni. Prohibuit enim ignoranciam racionális inferendo fidei cognicionem iuxta illud (1) Cor.ij (2, 2) "Nichil aliud iudicaui scire me inter uos, nisi Ihesum Christus et hunc crucifixum". Furorem irascibilis prohibuit in­ducendo ad animi mansuetutinem secundum illud Job xxxvj (36, 18) "Non te superet ira (232vb) ut aliquem opprimas nec multitudo donorum incli­net te". Concupiscenciam inmoderatam conpescuit adtrahendo ad largicio- nem. Quante largitatis extiterit non solum vngarorum narrat ecclesia, sed et Ierosolimorum testatur operáció, necnon et in Romana curia lo­quitur edificacio. Hec ergo tria requiruntur in religione Christiana. Beneficium duplex contra duplicem corporis miseriam, miraculum sanctitatis circa infirmantes, donacionum largitatis circa indigentes. Et merito hec habuit, cui enim plus datum fuerat, minus debuit non de­negari. Multo maior fuit conuersio gentis quam curacio languoris. Quia ergo tot et tantis uirtutibus preditus adeptus est fructus miserie, scilicet sedem regni in secula, in presenti per regiam celsitudinem, in futuro per eternam remuneracionem. Ad quam nos...^ 357

Next

/
Oldalképek
Tartalom