Szelestei N. László (szerk.): Tanulmányok a középkori magyarországi könyvkultúráról (Budapest, 1989)
Madas Edit: Adalékok az Érsekújvári-kódex sermóihoz
vobis. Ite potius ad vendentes et emite vobis. Unde Ambro, vendunt oleum qui adulando animas in errorem mittunt de quo dicitur in Ps CXL Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum etc. Dum autem irent emere venit sponsus Ly. id es Christus ad remunerationem bonorum et que parate erant Ly. per bona opera in caritate facta intraverunt cum eo ad nuptias id est ad celestem gloriam et clausa est ianua Gor. ianua inquit misericordie ad indulgendum que modo omnibus aperitur. Ianua glorie ad intrandum que modo omnibus penitentibus reseratur Novissime id est nimis tarde veniunt et relique virgines dicentes Domine domine aperi nobis Ly. per hoc quod vocant eum dominum signatur quod crediderunt in christum. Sed quid prodest ore invocare si opere neges. At ille respondens ait. Arnen dico vobis nescio vos. Ly. scilicet notitia approbationis qua soli electi a deo cognoscuntur. Vigilate itaque Gor. scilicet antequam veniat sponsus quia nescitis diem neque horam scilicet mortis vestre. 217