Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
«•H U* —•!> 86 «i*— viduae eius Isabellae erat. Ad Ferdinandum subin transiens ab hoc Archi-Episcopus Strigoniensis renunciatus est. Priusquam tamen infulam hanc principalem et Galerum a Julio III. Pontifice destinatum capesseret, — a militibus Castaldi, Belliducis Ferdinandi, in castro Alvincz foede trucidatur Anno 1551.1) 52. Nicolaus Ví. Olali. Ab Anno 1553-1568. Nicolaus Olahus e sanguine Principum Valachiae originem sumsit. Prius Mariae Reginae, viduae Ludovici II, in Belgio Secre- tarius, tum Episcopus Zagrabiensis et Agriensis, fractae sub muris Agriensibus Turearum potentiae non minima causa fuit. Cancellarius Regius, ab Anno 1562 etiam Locumtenens, utilissimis Regi et Regno praestitis officiis Baronatum familiae suae emeruit. Strigonien- sem Archi-Episcopatum Anno 1553 accepit. Mox omnia egit, ut vacantia beneficia Ecclesiastica viris idoneis conferantur, et ut omnes, qui se in Ecclesias ius Patronatus habere asserebant , illud comprobent. Anno 1557 Inquisitioni subiecit Abbates et Praepositos, an legitime beneficia sua obtinuissent, et an officio digni, necessariisque qualitatibus ornati existèrent. 1558 Breviarium in usum Almae et Metropolitanae Ecclesiae Strigoniensis edidit. Canones Ecclesiae, ad vitam et honestatem Clericorum pertinentes, ad amussim observari iussit. Anno 1560 Tirnaviae Synodum Dioecesano-Provincialem celebravit, in qua summam Religionis Cath. 36. Capitibus comprehensam proposuit. Anno 1561 aliam Synodum celebravit itidem Tirnaviae, in hac electi sunt Oratores Cleri Hungarici ad Concilium Tridentinum mittendi: Joannes Kolosváry Csanadiensis, et Andreas Dudics Tinniniensis Episcopi, quibus accessit Orator Ferdinandi Caesaris et Regis, Georgius Draskovics. Annis 1562 dein 1564 iterum Synodus est celebrata Tirnaviae, in hac Decreta Concilii Tridentini publicabantur. Anno 1566 quintam Synodum habuit Tirnaviae indefessus Archi-Praesul. Praeterea anno 1561 Sacerdotes Societatis Jesu Tirnaviam introduxit. 1566 in sensu decreti SS. Cone. Tridentini de erigendis Seminariis, fundavit Seminarium, honoribus B. M. V. a Pazmanno autem S. Stephani R. Conf. dicatum, Tirnaviae, ’) Pray Spécim. 1. p. 179