Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
------------------------------------------------------*---------■--------------------— ~*** 87 subin, si Tureae Strigonio depulsi fuerint, huc transferendum. Seminarium hoc „Antiquissimi“ titulo insignitum anno 1850 Strigonium, iuxta mentem Magni Fundatoris, translatum est. Has inter curas maximam Archi-Dioecesis partem canonice visitari fecit. Obiit vigi- tantissimus Praesul Tirnaviae anno 1568 die 14-a Januarii. Tumulo illatus ibidem. Vir hic immortalis memoriae, qui nutantem fidem et disciplinam tanta laude erexit, fuit eruditorum quoque Maecenas perpetuus, ac literarum ad extremam aetatem fautor.1) 53. Antonius Verantius. Ab Anno 1569—1573. Antonius Verantius, origine Sibenicensis, multis variisque legationibus, imprimis quidem nomine Joannis Zápolya ad varios Europae Principes susceptis, inclaruit. Cum G-eorgio Martinusio ad partes Ferdinandi Regis transiens, huius nomine ad Solimannum apud A- masiam, Cappadociae urbem, agentem missus est. Solimannus victoriis tumidus prope in ergastulum compegit Verantium. Pollicitationibus et mutuis aularum responsis, iusto tardius datis, quinquennium evolutum est. Verantius varias perpessus aerumnas in Hungáriám redivit. Altera legatio Maximiliani Regis nomine ad Selimum 11. suscepta multo iucundiorerat. Verantius levi impendio inducias octo annorum obtinuit. Redux per Maximilianum Archi-Episcopus Stri- I goniensis renunciatus est Anno 1569. Mox etiam dignitate Locum- tenentis R. ornatus. Illius munificentia, linguarum peritia, eruditio classica, facundia, mira in agendo dexteritas, non sic zelus sacerdotalis, laudatur.2) Mortuus est Eperiesini anno 1573. Tumulo illatus I Tirnaviae. Longissima Sedis Vacatio. 1573-1596. Post mortem Verantii Fiscus Regius omnes fundos Archi-Epi- scopales aerario regio, diuturnis bellis exhausto, adseripsit, et Sedes haec, Hungáriáé prima, perviginti tres annos vacans relicta est cum ingenti rei catholicae damno. Vicarii Capitularis munus gessit Ni1) Péteri! de Cone. Hung. II. p. 1—190. Schmitth op. cit. p. 60. z) Schmitth op. cit. P. II. p. 75. et Katona Histor. Critic. XXV. p. 88. \ -------------------------------------------—-— -----------1— ---------------------ti*