Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
*n * H f et perpetue ab omnibus tam Clero, quam populo nominandam, tenendam et habendam.“1) Hanc capellam etiam indulgentiis ornavit.2) 1385. die 31-a Decembris Carolum Parvum, cui Maria Rex Sceptrum resignavit, Albae Regiae in Regem unxit. Obiit 1387. Tumulo illatus Strigonii. Dominica Palmarum anni eiusdem Sedem Strigoniensem iam vacasse e literis Sigismundi Regis scimus.3) Joannes illustri apud Hungaros prosapia ortus Patrem habuit Joannem a Kanizsa de genere Osi.4) Fratres eius, Nicolaus Comes Szaladiensis, Soproniensis et Castri ferrei nec non Magister Taverni- corum Regalium, et Stephanus Comes Siculorum gratiis apud Sigi- smundum plurimum valuere.5 * *) Anno 1387. Joannes Archi-Electus scribitur, anno proxime sequenti iam confirmatus. Agria itaque Stri- gonium veniens, Anno 1390 ibidem Synodum celebravit.0) 1391 Ecclesiam S. Stephani Proto-Martyris in Castro Strigoniensi ruinae proximam instauravit, et de ea dispositiones edidit huius tenoris : „De voluntate consensu et assensu Fratrum nostrorum statuimus et ordinamus, quod Ecclesia S. Stephani Proto-Martyris sit et esse debeat Collegiata Praepositura cui Praepositurae adnecti- mus et corporamus canonicatum Ecclesiae nostrae Strigoniensis.“ *) In eodem castro anno 1396. aedificavit Capellam in honorem B. M. Y. „iuxta Ecclesiam Cathedralem versus Ecclesiam S. Stephani,“ Rectorem constituit unum e Canonicis adiungendo illi quatuor Capellanos. Demandavit ut in hac capella lampas diu noctuque ardeat, assignans in dotem suas domos Budenses, possessionem Szamárd, villam Akus- palotája, molam in possessione Zalka8) et alia. Devotionem eius erga intemeratam Y. Mariam etiam Ecclesia Oslensis in Rábaköz deprae- dicat.n) A Bonifacio IX. praeter ius Primatiae, pro Strigoniensi Provincia, etiam praerogativam LegatiNati obtinuit Anno 1394,1 °) ’) Cod. Dipl. X. V. 1. p. 159. — 2) Schmitth op. cit. p. 211. — 3) Katona Histor. Crit. 11. p. 235. 4) Podhráczky Cliron. Thuróczi p. 30. — 5) Katona Histor. Crit. 11. p. 239. 295. Cod. Dipl. IX. v. V. p. 379. — Péteri! I. p. 182. — ’) Cod. Dipl. X. v. I. p. 695. Battyányi Leges. E. III. p. 287. — 8) Cod. Dipl. X. v. II. p. 360. 9) Jordánszky kegyelem képek. — Iü) Katona Hist. Crit. 11. p. 364. 39. Joauiies III. de Kanizsa. Ab Anno 1387—1418.