Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
—« 75 **— quae praerogativae eodem adhuc anno in totam Hungáriám eiusdem Bonifacii IX. auctoiitate extensae sunt,1) et in Provincia Strigoniensi iuxta ac Colocensi exercitae testantibus id actis Visitationis Capituli Strigoniensis, quam Anno 1397. Joannes peregerat.2) Ex iisdem actis innotescit coordinatio Scholae Capitularis, florentis- que in ea Collegii Christi, seu fundi, erudiendis et ad exteras quoque scholas mittendis, pauperibus Scholaribus destinati. Ad Concilium Pisanum Anno 1409. invitatus erat, nec tamen comparait. Constantiae fuit Anno 1417. a 3-a Februarii usque initium Aprilis, a duobus Cardinalibus et ipso Sigismundo Imperatore illi obviam eunte honorifice receptus (Katona Hist. Crit. 12. p. 258.), mox tamen redivit, ut Imperatore absente moderaretur cum Palatino negotia Regni.3) Excel- luit etiam meritis in Patriam. Anno 1395 contra Regem Poloniae limites Hungáriáé Septemtrionalis egregie defendit.4) Comitabatur Sigismundum in bellum contra Tureas euntem et post infaustam ad Nicopolim pugnam inde reducem.5) Anno 1401 Comitatum Sopro- niensem insurgere iussit contra potentiam Wilhelmi Austriaci, limi- i tibus patriae imminentis.6) Gratias Sigismundi, quas Anno 1402. amiserat, postquam plurimos ad Regis obsequium reduxisset, iterum, recuperavit. Fuit Summus Sacr. R. Imperii Cancellarius. Duravit usque annum 1418. Magnum Praesulem omnes luxerunt praeter Hussitas, quorum magistrum Hieronymum Pragensem, Budae errores suos propagare volentem, vigilantissimus Antistes intercipi et car- ceri mancipari iussit.*) 40. Georgius I. Comes de Hohenlohe alias ab Alta flamma. Ab Anno 1422-1423. Strigoniensem Ecclesiam morte Joannis de Kanizsa viduatam „Augustinus, Episcopus Tolonensis, ac Vicarius in Pontificalibus Ecclesiae Strigoniensis. per honorabile capitulum constitutus“ guber- ; navit, qui etiam in villa nova Lechnicz Ecclesiam , coemeterium et *) Archiv. Strigon. Lad. 44. fascic. 10. n. 5. — *) Visitatio Kanizsaiana Battyányi Leges Ecoles. III. p. 302. et Pray Spec. I. p. 173. — 3) Katona Hist. Crit. T. 12. p. 176. et Schmitth op. cit. p. 224. — 4) Katona Hist. Crit. 11. p. 388. — 5) Ibid. p. 415. — ®) Ibid. p. 526. — 7) Schmitth ex actis Concil. op. cit. p. 225. ***■----------------------------------------------------------------------------------------•+»*