Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

n­•+»* *« 73 38. Demetrius. S. R. E. Presbyter Cardinalis. Ab Anno 1379 — 1387. Demetrius, prius Transsylvaniensis dein Zagrabiensis Episco­pus, anno 1379. Strigoniensis Archi-Episcopus creatus est.1) Ludo­vico Regi acceptissimus negotia eius cum Forojuliensibus et Padua- nis laudabiliter promovit. Ab eodem Ludovico Avenionem missus est ad Clementem VII. Antipapam eum in finem, ut eum ad ponendam dignitatem permoveret. Avenione nihil proficiens ivit Romam ad salutandum Urbanum VI, a quo Cardinalis est creatus obtento titu­lo Quatuor Coronatorum Martyrum. In diplomatibus „Ec­clesiae Strigoniensis perpetuus Gubernator“ scribitur. Anno 1381. XVIII. Kal. Decembris Sacras Exuvias Divi Pauli primi Eremitae quas Ludovicus Magnus a Republica Veneta acceperat, e Regio Sa­cello arcis Budensis maxima pompa transtulit ad Coenobium S. Lau­rentii supra Budam Ordinis S. Pauli.'2) 1382. Strigonii Synodum ce­lebravit, inter cuius acta illud memoria dignum; quod Archi-Diaconi, digesto ordine, numerum Parochorum, et fidelium parochianorum inire iussi sunt, quem subinde ad Vicarium Generalem Strigoniensem deferrent. Episcopis praeterea canon statutus, ut Abbatum, Praepo­sitorum , Canonicorum, et Benefieiatorum suae Dioecesis indiculum annis singulis Primati sisterent.3) Eodem anno denatum Ludo vicum Magnum Albae Regiae, funebri pompa sepelivit et die postero filiam eius Mariam in Regem Hungáriáé coronavit. Inchoatam circa 1380. Capellam SS. Corporis Christi anno 1384. consummavit et ad latus Ecclesiae S. Adalberti Strigonii dotavit. Literae fundationis sic inci­piunt: „Demetrius miseratione divina Tituli Sanctorum Quatuor Co ­ronatorum Presbyter Cardinalis ac S. Strigoniensis Ecclesiae Guber­nator perpetuus. Apostolicae Sedis in Regnis Hungáriáé et Poloniae Legatus — ad laudem, et gloriam metuendissimi Corporis et Sanguinis Christi — capellam ad latus Ecclesiae nostrae Strigoniensis pro ve­neratione speciali memorati Sacramenti duximus reverenter constru­endam, eamque sub dicti Sacramenti titulo salva dote consecrandam, *) *) Pray Spec. II. p. 176. — 2) Fragmen Panis Corvi Viennae 1663. p. 162. — 3) Péteril I. p. 180. n*

Next

/
Oldalképek
Tartalom