Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
—«+* 72 «1— 35. Nicolaus V. Ab Anno 1359—1366. Sedem Strigoniensem anno 1358. vacasse varia diplomata perhibent;1) annis vero proxime sequentibus 1359. usque 1366. eidem Sedi Nicolaum Archi-Episcopum praesedisse dicunt. Iste itaque Nicolaus a priori eiusdem nominis Antistite, quem Schmitth usque 1367. vixisse asseverat, distinguendus est. Nicolaus hic 1358. tertio Nonas Septembris Colocensis Archi-Episcopus et Postulatus Strigoniensis scribitur. Munus Cancellarii, quod gessit, in sede etiam Strigoniensi retinuit; sed quum expeditionem in Bosniam cum Nicolao Palatino suscepisset contra rebelles et haereticos, infelici furto duplex Regis sigillum amisit.2) 1359. Strigonii Synodum celebravit.3) E vivis ereptus 1366. 36. Thomas III. Ab Anno 1367 — 1376. Thomas, Decretorum Doctor, Coloca Strigonium translatus Ludovico Regi auctor fuit, ut haereticos in Bosnia ad Sacra orthodoxa reducere conaretur. Is hortantibus A-Episcopis Thoma Strigoniensi et Stephano Colocensi e familia S. Francisci missionaries ablegavit in oras illas, qui in Bosnia dein in Rascia et Bulgaria laudabili cum fructu laborarunt. Urbanus V. mire delectatus hoc lucro animarum datis ad Ludovicum literis, eius pietatem, et Archi-Praesulum studium dilatandae religionis, magnopere collaudavit.4) Anno 1371. Strigonii Synodum celebravit.5) 37. Joannes II. Ab Anno 1376 — 1378. Joannes antea Episcopus Yaciensis et Thesaurarius Regis anno 1370. a Ludovico ad Urbanum V. missus limina Apostolorum salutavit.6) 1376. ad Sedem Strigoniensem postulabatur. Anno 1378. obiit.7) 1) Confer. Pray Spec. Hierarch. I. p. 170. Cod. Dipl. IX. v. II. p. 684. — Katona Hist. Colocens. p. 385. — 3) Péteri! Cone. Hung. I. p. 178. 4) Schmitth op. cit. p. 199. — 5) Katona Histor. Crit. X. p. 488. e) Katona Hist. Crit. X. p. 448. - 7) Cod. Dipl. IX. v. V. p. 84.243. 266. W-------------------------------------.-------------------------------------------------M