Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

et alias turres in robur castri quamplures altas et solidissimas aedi­ficavit; inter quas unam arcem in debiliori parte castri tam fortem et altam fieri procuravit, ut omnibus aliis turribus praemineret, quam cum solario et moeniano roborans, ut omnium intuentium appareat oculis, mirabiliter venustavit. Et licet castrum esset inexpugnabile et firmum propter multiplicitatem turrium, ut superius est praemis­sum : tamen alio muro solido et forti usque ad Danubium circum­vallando firmius roboravit. Palatium etiam Archiépiscopale, ab an­tiquo desertum et inhabitabile, fecit summo studio restaurari et du­as capellas, de latere palatii consurgentes, fecit aedificari omnium oculis gratiosas. Insuper civitatem, castro annexam, firmam aedifi­cavit et validam ; quam moenibus solidissimis et turribus firmissi­mis praemunivit ; quam etiam Nemeut-Varas censuit appella­re; in qua quidem civitate plures ecclesias fecit construi, quibus debita necessaria largiter condonavit. Aedificavit etiam fratribus minoribus pulchrum coenobium in possessione propria, Telegd vo- I cata, quod multis calicibus, ornamentis diversis, libris multis et optimis liberaliter copiavit. Benedictus DEUS! qui talem praefecit Praelatum, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et the­sauris; sed omnia in usum et utilitatem ecclesiarum consumsit pari­ter et exegit.“1) Anno 1349. sedem, quam suis meritis illustriorem reddidit, vacantem reliquit. 34. Nicolaus IV. de Monoszló. Ab Anno 1350—1358. Nicolaus de Monoszló anno 1350. iam Archi-electus Strigonien- j sis scribitur. Sub hoc Nicolao Strigonii Synodus est celebrata. Nico­lao de Monoszló Strigoniensem Ecclesiam gubernante Ordini Eremi­tarum S. Pauli primi Eremitae e munificentia Ludovici Magni ma­gna accesserunt incrementa. Tunc est ab eodem piisssimo Principe excitatum celeberrimum claustrum Paulinorum de Nostra (Domi­na), Confer. Péterfi, et Fragmen Panis Corvi ad hos annos. 1) Katona Hist. Crit. VIII. p. 654. et sequent.

Next

/
Oldalképek
Tartalom