Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

—62 n-— Strigoniensis legatur,1) et Stephanus Anno 1256. in actis Synodi na- tionalis Strigoniensis, post Praesidem „Benedictum Archi-Episcopum Strigoniensem“ scriptus inveniatur sic : „Stephanus Cardinalis Epi­scopus Praenestinus.“2) Fuit etiam vitae religiosae fautor et prote­ctor. B. Eusebio Canonico Strigoniensi, ut hic in Eremum S. Crucis in Pilis secederet, induisit. Eusebius est fundator Ordinis S. Pauli primi Eremitae.1) Idem Stephanus in monasterio de Ercsi per Tar­taros devastato Carthusianis Cistercienses substituit.4) 23. Benedictus II. Anno 1254-1261. Benedictus Colocensem Ecclesiam decennio fere gubernavit tan­ta laude, ut Bela Rex IY. anno 1252. in literis ad Innocentium IV. directis, quibus Benedicto, post discessum Cardinalis Stephani de Vancha ad Strigoniensem Sedem postulato, confirmationis gratiam ex operari nititur, sic de eo loquatur: „Non in privato sed in publico, non in angulo, sed in tecto est utique collo­candus (Benedictus), ut tamquam lucerna super cande­labrum posita cunctis luceat in exemplum, et ex su­ae bonitatis affluentia locupletentur largius uni­versi. In Ecclesia enim Strigoniensi idem constitu- Í tus, tamquam in medio stans omnem suam commu­nicat utilitatem, publice circumquaque. Praeiudi- cium quoque ex translatione ipsius nec Colocensi Ecclesiae, nec cuiquam alteri generatur, cum et dictae Ecclesiae Colocensi, et quibuslibet aliis, idem in Archi-Episcopum Strigoniensem assumtus possit utilius consulere, efficacius prospicere, ac propen- i s i u s provider e.“ 5) Confirmatio petita ob fluctuationem Stephan i Cardinalis primum anno 1254. est data.6) Benedictus Anno 1256. Strigonii Synodum celebravit, cui praeter Suffraganeos Metropolitae Strigoniensis e provincia Colocensi interfuerant, Metropolitana Sede Colocensi vacante, G-allus Episcopus Transsylvaniensis, Vincentius **+---------------------------------------­---------------—-----------------------------------------------------------------------------------------H-»* C od. Dipl. IV. V. II. p. 214. — 2) Péteri! op. cit. I. p. 87. — 3) Fra­gmen Panis corvi p. 73. — 4) Cod Dipl. IV. v. II. p. 178. J 5) Péteri! cone. Hung. I. p. 72. — °) Cod. Dipl. IV. v. II. p. 238. 244. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom