Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
*e»*»> 26 e« — eodem prominente labore, sculpti Insignis medium coronata major aquila explet, supra quam Tiara Pontificia et claves; ad partem utramque minor cum tribus liliis aquila sistitur, in extremitate denique aureum vellus dependet. Superiorem autem basis hujus superficiem Infula Pontificalis, Pastorale et truncata Crux dupplicata eleganter exsculpta occupat. Ex nunc descripta monumenti basi in altitudinem duorum pedum 6 pollicum elevatur sarcophagus unam orgiám longus, parvis quatuor marmoreis fulcris incumbens, nitidissimis caelaturis, inplexas serto rosas exhibentibus ornatus. A sinistris alatus justae staturae Angelus operculum tumbae quasi adhibita vi removens, ipsumque idcirco in adversum latus ruens conspicitur , dum alter ad medium sarcophagi Angelus defuncto, genibus contractis et cubito manus se paululum elevanti, atque inclinato capite sequi devote volenti, expanso brachio viam sursum commonstrat. Profecto eximia sculptoris idea, sed neque minoris meriti excellentia artis, et stupenda peritia artificis. Facies Regii Principis, dum viveret, lineamenta fideliter refert; vestes, quibus operiebatur, uti et decorationes, quibus ornabatur, ipsa adeo fimbriarum filamenta vivide sistuntur ita, ut ne calamo quidem aut penicillo accuratius exprimi possent. §■ 14. Catacumbae sub Basilica. Pervestigatis adusque singulis, in et super grandis Basilicae superficie hypocaustis, magnificae jam Cryptae, immenso sane labore j et sumtibus, sed majore adhuc arte e visceribus terrae eductae, elegantem structuram, cui quidem in hac extensione et Catacumbarum subdivisione nec Italia quidem, artium haec et cumprimis Architecturae magistra similem vidit, perlustremus. Ad imum horizontén) ejusdem, duplici in et extra Basilicam ingressu, per altam portam in ambitu ad Capellas ducente conspicuam, marmoreis 57 gradibus ultra orgiám longis, et luce ab extus per quatuor fenestras in lateribus Propylaei aptatas collustratis descenditur, quorum una extremitas principali muro immissa est, alia vero quadratis 3 pedum pilis, clathris ferreis provisis, sustentatur. Porticus Cryptae, sufficiente per mox dictas semicirculares fenestras luce provisa, 20 fere in longitudine 10 in latitudine orgias aequat. Ornatur duabus columnarum