Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
r-----vs;--► vs 27 seriebus, quarum octo solidiores, totidem paulo tenuiores, omnes vero 5 fere orgias altae, vasto fornice clausae, imponendum sibi suis cum columnis Propylaeum sustentabunt. Ad infimum gradum utrinque collocata est super marmorea basi statua, semialteram fere orgiám alta, scalpro statuarii Viennensis Andreae Schrott e lapide albo formata et polita, singula Genium exhibens, quorum unus facem, quam manu sinistra tenet, exstinguit, dextrae vero digitum in altum eifert; alter dextra manu palmam, sinistra lauri sertum tenet. Basis statuae prioris hanc, inauratis literis, Inscriptionem exhibet : „Nolumus autem vos ignorare Fratres de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent.“ I. Thessal. IV. 12. Alterius vero épigraphe est: „Cum apparuerit Princeps Pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.“ I. Petr. V. 4. „Nam et qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit.“ II. Tim. II. 5. Ex hoc Catacumbarum atrio ad alteram, et mediae Cryptae subdivisionem per ostium unam orgiám 3 ped. latum, superne in circulum divergens, marmoreisque postibus vestitum ingressus patet, cujus superior margo subtiliter incisa humanae caducitatis et mortis emblemata praesefert. Haec Cryptae pars sua ad Orientem directione ultra 8 org. in longitudine, paulo minus in latitudine numerat. Fornix ejus libere stantibus 10 lapideis columnis, semiquartam org. altis, mediam latis, nec non aliis 16, crassissimo parieti immissis, sustentatur. Ad dextram parieti adfirmata conspiciuntur sat integra, latini gothicique characteris Inscriptionibus provisa, imo gentilitia quoque Insignia illustrium virorum exhibentia, monumenta, occasione excavationis fundamentorum inventa, signanter Archi-Episcopo- rum : Dionysii de Zech, sive Szécs (fl465); Joannis Vitéz de Zred- na (fl472); porro Canonicorum: Ambrosii de Zanthó (F 1483); Andreae Goszton (F 1499); item Petri de Garazda, fratris Jani Pannonii Quinque-Ecclesiarum Episcopi (1500). Visitur hic superior tumbae marmoreae pars, quae nomen Guilelmi, alias Ugrini dicti, Annol204-o Strigon. Archi-Episcopi versibus intextum exhibet, nec non Colos-