Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
—« 111 H— montoriorum Sasad et Eörs prope Budam. — Plurimum vero contulerunt Ludovicus IL et Ferdinandus I. Reges consensu suo robarando donationes Thomae Bakács Archi-Episcopi pro Capella B. M. Y. in latere Ecclesiae cathedralis Strigoniensis ab eo erectae, et mensae Capituli, sub obligatione praescriptorum a fundatore sacrorum, unitae factas; quarum vigore bona castelli Zenyér in Comitatu Sümeghiensi, et Damasdensia in Comitatu Honthensi nec non Abbatiae S. Benedicti de juxta Gron juris Capituli sunt effecta. Haec ultima quidem in recompensationem bonorum castri Csábrágh, quae decedente improli Valentino Erdődy, ex dispositione laudati Archi-Episcopi pariter ad dictam Capellam devolvi oportuisset, sed quae per Regiam Majestatem Simoni Erdődy sunt collata. — Demum Augustae Reginae Mariae Theresiae in acceptis refert gratum Capitulum Strigoniense villam Dömös, condam hujus nominis Praepositurae propriam. — Post Apostolicos Reges maxime benefici in Capitulum Strigoniense fuerant eiusdem Praelati, Archi-Episcopi; de quorum mensa primi canonici intertenebantur, deinde vero e reditibus cessarum Capitulo decimarum Archi-Episcopalium vel maxime sustentabantur. Martyrii Archi-Episcopi donatio ex Anno 1156 qua vetustior non exstat, jam supra est memorata. — J o b u s circa finem seculi XII-mi cessit Capitulo decimas e promontoriis Strigoniensibus, et fundatis Collegiatis Ecclesiis S. Georgii M. et S. Thomae M. quarum Praepositi semper una Metrop. Capituli membra fuerunt, dotem pariter in certis decimis constituit. — Joannes An. 1208 et 1210. praeter Tirnaviensis Ecclesiae etiam villarum Búcs, Mocs, Szemere, Nyék et Solád decimas pro augmento exilium praebendarum canonical i um transscripsit. — Stephanus de Vancha Anno 1252 erecto in porticu cathedralis Ecclesiae altari S. Luciáé V. M. pro refrigerio animae illic sepulti patris sui Comitis Orbáz ordinavit quotidiana sacra, collato in dotem praedio suo Urkútja, intra metas territorii Strigoniensis sito, quae dos cum adhaerente ei officio subin per Lodo- merium Archi-Episcopum stallo canonici Custodis conjuncta fuit. — Thomas firmavit assensu suo decimas villae Kéménd Anno 1313 Chanadinus de Telegd auxit dotem Praepositurae S. Georgii M. quartis decimarum e Comitatu Gömör provenientium. — Joannes de Kanizsa erexit Capellam B. M. Y. in latere aquilonari cathedralis Ecclesiae, postea mensae Capituli unitam, et fundavit CoiH*