Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
#1+ • U 112 «— legiatam Praeposituram S. Stephani P. M. in Castro Strigoniensi, illam decimis Comitatus Ho nth, hanc praeter quasdam decimas, vineis in promontorio Strigoniensi, et trium domorum Budensium censu dotando, Anno 1391,1396.— Dionysius deSzéch, posuit in Ecclesia cathedrali Altare SS. Apostolorum Petri et Pauli cum dote 2000 f. quae superest, Anno 1452. — Joannes Vitéz Anno 1472 partem villae Csév prope Strigonium sitae 200 florenis adquisitam Capitulo donavit. Thomae Bakács ab Erdőd beneficia Capellae B. M. V. et per hanc Capitulo collata jam supra sunt attacta. — Denique Creor g i u s Szelepchényi Archi-Episcopus Strigon. ultimae voluntatis suae tabulis Anno 1685 Capitulo tradi jussit bona sua, hypothecaria Chymes et Kovara in Comitatu Nitriensi, — subin per concernentes reluta, summis inscriptionalibus Capituli fundo illatis. — Archi-Episcopos sequebantur privati bonorum possessores, dispositioni suae obnoxios fundos, indulgente lege et Rege, in Capitulum, sub onere Missarum, transferentes. Detricus Comes Zoli- ensis et Harduinus filius Rudgueri Anno 1222, e 100. marcis argenti, pro quibus terram 20. aratrorum in villa Zebeléb Capitulo vendiderunt, relaxarunt 20 marcas. — Mochov de Kural Anno 1247. donavit villam Jenő, subin Anno 1319. pro decimis Comita- j tus Barsieusis commutatam. — Zosymus Episcopus Vavadinensis Anno 1265. contulit villam Berey in Comitatu Siimegh. sitam; — Peturka filius Jordan Anno 1272. terram unius aratri in villa i Epely : Nicolaus de N i t r i a, causarum regalium procurator Anno 1393. villam Kürth prope Vagum, — pro qua dein Anno 1426, via commutationis, data sunt Capitulo praediaKis-TataetPatacs, nunc terreno villae Kőhidgyarmath incorporata; Gregorius de Lábatlan et consors sua Catharina villas Csehy et Gerencsér, in Nitriensi et Csév villae partem in Strigoniensi Comitatibus sitas —- Annis 1477 1786., — denique Margarita de Lend va vidua Joannis Ungor de Nádasd Anno 1483 villam Szurdokpüspöki in Comitatu Hevesiensi — donarunt Metrop. Capitulo. — Quia vero possessoria, hactenus memorata, passim oneribus gravata, aut etiam litibus fuerunt involuta, illa depurari, et has ad exitum deducere non minoribus expensis, quam fatigiis oportuit. Quae gnaviter et liberaliter ab ipsomet Capitulo praestita, quin et emtio- ne novorum fundorum aucta: grata Successorum memoria pariter recolenda sunt. — Et vero fide authenticorum documentorum con---------------------------------------------------------------