Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

Administratore Strigoniensis Archi-Episcopus, impendentia belli gal- lici discrimina, conscriptis conflatisque grandi aere cohortibus, aver­tere conabatur; dum autem aegris sauciisque militibus peramanter visendis atque solandis vacaret : funesto ipse correptus contagio an­nos natus 23, menses 10, charitatis victima obiit, sicque amplissimas, quas omnino portendebat spes, immatura eiusdem praecepsque mors elusit. ObiitTatae die 2. mensis Septembris anno 1809. Exuviae eius Strigonii e crypta Ecclesiae S. Ignatii anno 1850, die 27. mensis Au­gusti in Mausoleum Primatum translatae sunt. Post mortem hujus decem annis carebat Pastore Ecclesia Strigoniensis. 69. Alexander Rndnay S. R. E. Presbyter Cardinalis. Ab Anno 1819 — 1831. Alexander Rudnay a Rudna et Divék-Újfalu. In possessione Nyitra-Szent-Kereszt die 4. Octobris Anno 1760 natus. Superato studiorum cursu e disciplinis Theologicis in Album Doctorum rela­tus, curae animarum subsidiariam operam in Csaszta et S. Benedicto navavit, successu dein temporis Actuarius officii Vicarialis Tirnavi- ensis, Capellanus in aula Primatis, Secretarius Officii Vicarialis, Pa­rochus Korosensis ac Districtus Nagy-Tapolcsányensis Vice-Archi- Diaconus, Anno 1805 E. M. Strigon. Canonicus, dein Abbas B. M.V. de Kolos, Anno 1808 Consiliarius ad Excelsum Dirigens Regni Di- casterium, et Electus Episcopus Ansariensis, ac una per Districtum Strigoniensem Vicarius et Causarum Auditor Generalis. 1809 Archi- Diaconus Sasváriensis. Consiliarius Aulicus ac ad Excelsam Cancel- lariam Regiam Hungarico - Aulicam Referendarius et Praepositus S. Thomae de Monte Strigoniensi ; tum Anno 1815 Episcopus Trans- sylvaniensis, post quadriennium vero quippe 1819 Archi-Episcopus Strigoniensis, Anno denique 1828 S. R. E. Presbyter Cardinalis. — Primati huic gloria servata est, ut Regis ac Regni desiderio faceret satis, Archi-Episcopalemque Sedem cum Metropolitano Capitulo ab anno 1543 extorrem Strigonium, in ipsis inaugurationis suae Sole- mniis, anno 1820 reduceret, atque inperturbata in Deum fiducia mu- ; nitus, novi Hungarici Sion e vetustis ruderibus excitandi actutum semet accingeret. Grande hoc opus multas inter difficultates coe- j ptum tanto cum fervore tantaque cum pietate ac liberalitate supre­— M 102 H—

Next

/
Oldalképek
Tartalom