Pór Antal: Az Esztergam-várbeli Szent István első vértanuról nevezett prépostság története (1909)
120 UTOIRAT annuatim unum ad colligendas census et collectas ordinarias et extraordinarias earundem possessionum et fundi curie mittere teneantur, ac ipso domino Ambrosio preposito vita comite medietatem omnium censuum et collectarum earundem possessionum et fundi curie eidem domino Ambrosio preposito amministrare fideliter teneantur, aliam vero medietatem dicti octo canonici inter se dividant equaliter, ipso vero domino Ambrosio de medio sublato medietas illorum proventuum in uno tuto loco per ipsos canonicos uno voto electo reponatur, de quibus hereditates sive proprietates tales compararentur, unde census et proventus perpetuos percipiant et non aliter, neque alio modo exponantur. Ipsique octo canonici ad omnia servitia consveta hactenus per dictos sex canonicos peracta teneantur, sicque ut in antiquis iuribus ipsorum continetur, per eosdem peragantur, illo adiecto, quod iidem octo canonici simul ultra solita ipsorum servitia prefato domino Ambrosio preposito in humanis agente unam missam de Sancto Spirituo et post mortem ipsius domini Ambrosii prepositi in die obitus sui de sancto Michaele archangelo in cantu peragere et perficere annuatim et perpetue teneantur et sint asstricti. Si vero prefatas possessiones ac fundum curie successu temporum ab eisdem redimere contigerit, extunc pro eisdem pecuniis tales proprietates atque hereditates comparentur, unde in perpetuum proventus annuales habere valeant atque possint et ad alios usus eorundem nullomodo exponantur. Et ut huiusmodi dispositio sua salutifera firmius persistere valeat, tres superintendentes deputavit, utputa: prepositum ecclesie prefate sancti Stephani prothomartyris ac duos rectores capellarum Corporis Christi et beate Marie virginis ad latus ecclesie nostre Strigoniensis constructarum, pro tempore constitutos, qui ad servitia divina prefato modo peragenda ac pecuniarum et proventuum prefatorum dispositionem et comparationem sive acquisitionem perpetuitatis pro eisdem invigilent, quorum consilio et favore ac voluntate premissa suo modo disponentur et regantur, ipsosque canonicos ad premissa peragenda moneant et compellant, atque astringant; iideinque superintendentes pro ipsorum laboribus in solidum de prefatis proventibus possessionum et fundi curie annuatim unum florenum auri habeant, dictique canonici eisdem solvere sint asstricti. Unde idem dominus Ambrosius- prepositus nobis humiliter et devote supplicavit, ut huiusmodi saluti- fere sue devotioni auctoritate nostra ordinaria cum interpositione nostri decreLi in omnibus suis clausulis et punctis confirmando