Pór Antal: Az Esztergam-várbeli Szent István első vértanuról nevezett prépostság története (1909)

106 MELLÉKLETEK Super septimo capitulo. Repertum est nullam ecclesiam seu capellam eidem ecclesie esse subiectam. Super octavo capitulo. Repertum est prepositum et canoni­cos dicte ecclesie teneri ex debito ordinationis ipsius ecclesie sin­gulis diebus in eadem ecclesia missam et vesperas decantare, taliter, quod dicte missa et véspere talibus horis decantari debent, quod complete sint, antequam in ecclesia maiori incipiant decan­tari maior missa et vespere maiores et ita repertum est dictas _ missam et vesperas singulis diebus in ipsa ecclesia sancti Stephani decantari per ipsos prepositum et canonicos et dicta missa hoc ordine debet decantari et cantatur dominica die, feria quarta et sexta, de die prout occurrit, feria secunda pro defunctis, feria tertia pro rege, et feria quinta de sancto Stephano prothomartire et sabbato de beata virgine et in singulis missis et vesperis fiunt — prout debent — collecte pro dominis nostris Sigismundo rege et Johanne de Kaniza archiepiscopo, post mortem vero predictorum dominorum debent fieri semper collecte pro remedio animarum eorundem in ecclesia predicta in dictis maiori missa et vesperis. Nulle vero alie hore canonice in diéta ecclesia dicuntur, nec dicti prepositus et canonici tenentur ad alias horas in ipsa ecclesia dicendas, prout dixerunt. Tenentur etiam prepositus et canonici predicte ecclesie post obitum domini regis Sigismundi et Johannis archiepiscopi omni anno celebrare debitum anniversarium pro salute animarum cuiuslibet eorum. Super nono capitulo. Repertum est in ipsa ecclesia esse linam campanam in pinaculo ipsius ecclesie, quam antedictus dominus prepositus pulsari facit pro congregatione fratrum suorum. Super decimo capitulo. Repertum est in ipsa ecclesia unam solam — prout supradictum est — singulis diebus decantari mis­sam, licet aliquando plures per ipsos dominos prepositum et cano­nicos celebrentur tres vel quatuor misse pro libito voluntatis eorum. Super undecimo capitulo. Repertum est, quod prepositus et canonici ipsius ecclesie... sacerdotes tempore ... canonicatus ipso­rum... (videlicet) infra annum... promoventur ad sacerdotium... Super duodecimo capitulo. Repertum est, quod ipsa ecclesia habet sufficientia luminaria. .. tionis du.. orum pro canonicis et etiam extra.... are __ nullum lumen ardet in ipsa ecclesia. Sup er tertio decimo capitulo. Repertum est dictam ecclesiam sancti Stephani... ita esse ad preposituram per dominum nostrum archiepiscopum.... decimas cuiusdam villo Raath, scilicet frugum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom