Pór Antal: Az Esztergam-várbeli Szent István első vértanuról nevezett prépostság története (1909)

MELLÉKLETEK 107 vinorum, apum et agnellorum... etiam habebat quartam frugum in villa Damas in p __ (territorium)__et unam vineam in terri­to rio nyrmal1 vocato. Postquam vero consecrata fuit prepositura per dictum dominum Jöhannem archiepiscopum ex donatione et concessione ipsius domini archiepiscopi habuit et habet dictus dominus prepositus in vicinatu ville Baath, in Sculus, Vynar, uter­que Totbaka..., villa Alexi decimas vinorum tantum ; item in villa Apachawassarhel et in aliis villis circum adiacentibus, que sunt numero III‘or, vel quinque, habet decimas frugum, vinorum, apum et agnellorum. Item habet ipsa ecclesia in dote unum molendinum cum IIII"or rotis (?) in fluvio Cron prope villam Kemend. Item habet maiores quartas in cultello decimationis maioris comitatus Bor- siensis de decimis dominorum de capitulo Strigoniensi. Item simili modo habet minores quartas de decimatione in Ruzul.2 Item habet unam domum cum curia prope sanctam Annam, que fuit propria ipsius domini Martini prepositi moderni et ipsam donavit dicte ecclesie sancti Stephani cum ista intentione, quod in dicta ecclesie debet vocari unus custos, qui fructus, redditus et proventus dicta­rum domus et curie.........-a predicta pertinent ad mensam domini prepositi pro tempore existentis ........qm..........ex proventibus suis p redictis debet dare fratribus suis canonicis in festo beatorum Simonis et Jude apostolorum annuatim sub pena dupli vel alia arbitrio vicario Strigoniensi imponenda, duas garletas de frumento et unam garletam debet dare plebano ecclesie sancti Ladislai de nova civitate Strigoniensi. Item tenetur dare de dictis proventibus suis dictis canonicis viginti tres ilorenos auri in eodem termino, sub eadem pena. Aliam vero dotem, fructus vel proventus ultra pre­dicta non habet dicte ecclesie prepositus. Super eodem capitulo. Canonici vero dicte ecclesie habent pro dote eorum ac omnibus eorum fructibus, redditibus et proven­tibus (benefic)ia infrascripta : videlicet primo habent in Buda tres domos ad annuum perpetuum censum locatas hoc modo videlicet, quod de una, quam tenet Johannes aurifrisiator, habent ipsi canonici annuatim triginta quatuor florenos auri in duobus terminis scilicet in festo sanctorum Georgii et Michaelis ; de secunda vero domo, quam habet et tenet relicta Sigismundi apotecarii, habent dicti canonici annuatim triginta tres florenos auri in terminis prescrip- tis; de tertia,autem domo, quam habet et tenet Franciscus Ber­1 1 391-i alapító levélben : Nyermaal. 2 1391. Susul, itt határozottan : Ruzul van.

Next

/
Oldalképek
Tartalom