Szent Ferenc-rendi katolikus gimnázium, Érsekújvár, 1895

catae, indicabitur genus, structura, latinitas, seu idiotismus, ele­gantia, nitor, et loquendi ratio, si qua occurit delicatior; osten­detur, quantum differat a Vernacula? et quibus verborum formis, latinis, et vernaculis, possit idem sensus concipi, et enunciari ? Designabuntur aliquando, tum nempe, cum jam idonei sunt Auditores ad intelligcndum, periodi, narrationes, et orationes, earumque argumenta, nexus, transitiones verbales, ct reales, simili­tudines, argutiae, allusiones, et cogitata, factaque alia. Haec cum ordinate peragentur, non solum Lingua condiscetur, sed etiam ingens rerum, et scientiarum copia colligetur, ac, quod est ani­madversione dignissimum, pulcherrima Morum doctrina, et regula comparabitur. Quare plena, perfectaquc Autoris interpretatio de­bebit esse primo vernacula, et paraplnastica; secundo etymologica, et undequaque Grammatica, Latinitatique addicta, tertio erudita, docta, et polymathia instructa; quarto moralis, seu informandis actionibus adeommodata. Ut autem discipuli tarn in praeceptis, quae declarantur, quam in exemplis, et Autoribus, qui explanan­tur, assiduo exerceantur, utile erit instituere crebra tam intra, quam extra explicationem examina; tum facere iteratas rerum, quae jam propositae fuerant, repetitiones; ac demum excitate ordinatas Juvenum inter se concertationes, ct aemulationes. Scriptoriae Grammaticorum Exercitationes versantur in Ana- lysi, et Synthesi, seu in Resolutione, ct Compositione Thematum; quorum argumentum ita sit comparatum, ut vel ad mores for­mandos, vel ad eruditionem appositum quid contineat. Resolutio exercetur in interpretatione, et conversione Autorum, quod duo bus modis absolvitur; primo: Periodus aliqua singularis nondum explanata, sed tamen quae ex dictis intelligi potest, traducitur in Linguam Patriam; tum post aliquot dierum intervallum, sepo sito libro, restituitur in Latinam, et an quibusve partibus discre­pet? contenditur, ac examinatur. Compositio, seu Synthesis fit, dum Thema Vernaculum a Magistro dictatum in Latinum convertitur; quod etiam duplici ratione fieri potest; vel enim dantur Adoles­centibus Latina ad Vernaculum, vocabula, ut ex iis congruam struant orationem; vel debent ex illis eruere, et adeommodare, quae partim e primitivis, aliisve vocibus didicerunt, partim ex interpretatione Autorum praelegi audierunt. In quarta Grammaticae Classe non tantum melioribus loquendi formis poterunt ornare Thema, quod erat adsignatum ; sed etiam marté proprio produ­cere Dialogum, Epistolam, similiaque opuscula. Forma porro Thematis in eo consistit: ut argumentum ad regulas grammaticae ; tum et quoad fieri poterit, ad imitationem certi cujusdam Autoris sit exactum ; perspicuum item, facile, et breve. Cum omnis disciplina Memoria constet, et verissimum sit illud: tantum nos scire, quantum memoria tenemus ; naturalis ista mentis facultas primis ab annis est colenda. Cum nondum erant — 5> —

Next

/
Oldalképek
Tartalom