Szent Ferenc-rendi katolikus gimnázium, Érsekújvár, 1895

Inventae Literae, subsidium memoriae dedere Versiculi: quales nunc quoque multis in rebus adjumento sunt. Ceterum ad exer­citium Memoriae faciunt ista: a) Quod memoriae committi debet, perspicue prius intelliga- tur ; secus enim frustra fatigatur, torqueturque caput. b) Res potius sunt ediscendae, quam verba ; nam primum illud ct facile est, et quia perennitatem habet, utilius : hoc autem alterum taediosum, et cum verba deleri, avolareque soleant, saepe sine fructu. c) Generatim seu sint Res, seu etiam Verba, loco et tem­pore opportuno discantur, saepeque in mente revolvantur, et per imagines in phantasia repraesententur. d) Parum est potius discendum, quam multum, antequam usu ipso crescat, et roboretur memoria: nimium enim inge­rendo parum retinetur, et plerumque magna idearum confusio generatur. Historia Hungáriáé recenset humanas, sed selectas actiones, in quibus recurrunt Res, ct personae. In Rebus considerantur loca, et tempora, casus sapientiae, et temeritatis, causa et modus, artes et insidiae, ratio et instrumentum. In personis occurunt actus et conditio, indoles et scientia, mores et characteres, aliaque adjuncta. Praecipua Historiae capita sunt Reges, qui totidem quasi cpoches constituunt, unde aliae partes suam originem, vitam, splendoremque accipiunt. Quare adtendi debet ad parentes, ma­jores, conjuges, et liberos, comitia, leges, bella et faedera, illustres sub Rege viros, civiumque mores, scientias, ct artes statum Reli­gionis, et Regni universi: videndum tamen, ne quid nimis. Illud per se intelligetur, vitandas esse concertationes Historicorum, resecanda dubia, et inutilia Cum autem id omne, quod fit, aliquo tempore et loco liat, Historia Chronologiam, et Geographiam, velut duos oculos desiderat, ut non modo rem gestam, sed etiam quo loco, quove tempore gesta sit, scire videreque possint etiam pueri. Idcirco geminae hae Scientiae non erunt praetermittendae, sed posteaquam id, quod narratur, suum ad tempus relatum fuerit, in Tabulis Geographicis, quas in Schola semper ad manum esse oportet, tanquam hic et nunc ageretur oculis exhibendum. Hoc unum est monendum, ne multi et anxii sint Magistri in Chronologia ; sed plus operae collocent in institutione Morum. Ostendantur ergo virtutes, ct vitia, certaque vitae documenta in exemplo propo­nantur, ut Juventus, quae sibi vitanda, quae expetanda nullo suo labore, vel periculo doceatur. Quam in rem plus momenti habebit observatio vitiorum, quam virtutum ; tum quia vitiorum major est copia, tum quia virtutis specie pauciores capiuntur; utinam non aliqui averterentur. Dum enim aliena vitia non inviti intuentur, sua quoque in illis, velint nolint, recognoscunt, et tacitam morum suorum censuram non ferunt. — 53 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom