Szent Ferenc-rendi katolikus gimnázium, Érsekújvár, 1895

guae Latinae rudimentis solebant imbui et ad btudium Gramma­ticum praeparari. Videtur autem magis ad re.n futurum, si omnis hacc Schola cum illis nimirum Studiorum argumentis, et exer­citiis, quae ibidem propria habuit, ad veterem sedem referatur, corporiquc suo uniatur, ac inde gradatim ad reliquos Grammaticae annos procedatur. Quare in omnibus iis Urbibus, ubi Ludi sunt Grammatici, seu illi sint soli, seu cum Gymnasio constituti, faci­enda est hacc Scholae transi itio, ct unio simul cum sua dolatione, redintegrandum Grammaticae corpus, et auspicandus Cursus quadriennis. Studia, occupalionesque hujus anni sunt: a) Doctrina Religionis Christianae, prolusiones ex Historia Biblica veteris, ct novi Testamenti. b) Exercitium Lectionis, et Scriptionis in typo, et Scripturis variis; idque in Lingua Latina, Hungarica, ct aliis, quae sunt in loco vernaculae. Speciatim adtendelur ad pronuntiationem genu­inam, et scribendi rationem rectam, nitidamque. c) Exponentur Principia Linguae Latinae, et cousque de­ducentur, ut Tirones praecipuas, sive octo partes orationis dignoscere, ct qui sunt felicioris ingenii, verba etiam in breves, simpliccsquc sententias componere noverint. d) Interponetur studium Arithmeticae, et ordinate per suas species, propositis in tabula exemplis, tractabitur. 2. De Studiis in Scholis Grammaticis anno secundo. Si ea, quae de ratione scribendi jam fuere praecepta, accu­rate praestentur, fieri non potest, ut Tirones plerique huc trans­lati scripturam secum non adferant satis castigatam. Ut autem facultatem, litcras linguis usitatis conformandi, omnibus numeris absolutam sensim adipiscantur, Formulas quidem prorsus easdem, quibus adhuc insveverunt, sed tamen plagulis aliquot auctiores hic sibi propositas habebunt, seque in earum imitatione domi potissimum, ut tempus Scholarum aliis materiis impendi possit, exercebunt; Scripturas nihilominus illas domesticas qualibet heb­domada recognoscendas Magistro exhibebunt. In Scholis anterioribus primae saltem Numero um integrorum species fuere propositae et tractatae ; restat, ut Juventus hujus anni tam in usu eorum assidua exercitatione confirmetur, quam etiam Fractionum notitia erudiatur ad ductum Libelli, quo non regulae solum ct exempla, sed accuratae etiam definitiones, atque inde pendentes praeceptorum demonstrationes continentur. Nihil est, quod teneris mentibus magis infixum haereat, quam rerum gestarum memoria; trahit enim suapte ad imitationem vir­tutum exemplum ; imago autem vitii vivis depicta coloribus horro­rem incutit; et nulla est tam juvenilis aetas, quae huic non sit idonea studio. Quin immo insita discendi cupiditas, arrectus ani­— 46 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom