Szent Ferenc-rendi katolikus gimnázium, Érsekújvár, 1895

mus, vivida reminiscendi potentia, totidem sunt instrumenta, quäe natura Pueris subministrat; nec alia praeterea opus erit industria, quam simplici eventorum enarratione, ut ad exemplorum animo impressorum acmulationen accendantur. Quid autem huic rei magis oportunum, quam Historia Biblica? quae cum scientia Religionis Christianae ita est connexa, ut hic jam, ubi Adolescentes plenam Catechismi sui notitiam comparasse sunt censendi, utilissime nar­rari, ct non ultra differri possit. In qua ipsa tamen sobrie versan­dum erit, neque permittendum, ut gesta Patriarcharum, Ducum, Judicum, aut Regum connexe continente rque proponantur ; matu­riorem ista indolem postulant, ct ea, quae huic aetati conveniunt, delectare debent. Neque caret exemplis ejusmodi scu vet-us, seu novum Testamentum , quae omnia apte delecta, et digesta com­prehendentur libello institutioni huic destinato, ct consectaria enarratione qualibet sponte fluentia cpilogi instar ubique sub­nectentur. In Geographia ut initium fiat ab Hungária, ct inde excurratur ad Provincias eidem copulatas, charitas Patriae postulat. Quibus adminiculis eo sit accendendum ? bacc, ct alia pio Scholis Gram­maticae dicentur in instructione Magistrorum. Latinitatis institutio ad tria potissimum capita revocabitur; nimium a) Ut Adolescentes, quantam maximam poterunt, vocum copiam memoriae imprimant. b) Ut regulas ejusdem sermonis clare, et distincte pervideant. c) Ut facultatem latiné legendi ct scribendi consequantur. Ad primum assequendum neccsse erit, ut, quamprimun stud o huic addicuntur, primitiva Linguae vocabula plurima memoriae mandent, recolantque freqcntius Hoc autem ipsum facilius obti­nebitur, si Magister delectum vocabulorum pensum per'quempiam c Discipulis elata voce recitari jusserit; si exerrantem pronuncia- tionem publicae emendaverit: si vocabulorum non sensum modo, ac vim explanaverit, verum congruas quoque adlulerit animad­versiones. Ex primitivis id genus vocabulis contexentur argumenta brevissima, e norma regularum analyticc explicanda, ac in verna­culam etiam linguam traducenda. — Argumenta porro hunc in modum comp sila domi unusquisque describet, ct proxima occa­sione in Scholis Magistro revidenda dabit, errata corriget, et sic demum nitide in adversaria referet; ut eadem opera suus etiam exercendae Calligraphiac sit locus. Proponetur praeterea illa Grammaticae Sectio, quae de octo, ut dicunt, orationis partibus agit. Ut autem vis regu'arum mentibus clare imprimatur, vernacula potissimum lingua explicabuntur. Pro Cbrestomathia Latina, quo nomine selecta Scimonis exemplaria veniunt, desummentur Sententiae quaedam morales, Adagia, Colloquia familiaria, Fabulae. Quisque autem locus tamdiu — 47 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom