Leo Santifaller: Ergänzungsband 2/1. Festschrift zur Feier des 200 jährigen Bestandes des HHStA 2 Bände (1949)
IV. Quellen und Quellenkunde - 40. Angelus Walz (Roma): Descriptio Teutoniae. Ein Verwaltungsbericht von 1644 über die Dominikaner und Dominikanerinnen in deutschen Landen
Descriptio Teutoniae. 693 conventui Coloniensi est incorporatus authoritate Rmi, eo quod esset redactus ad extremam ruinam; nunc per fratres Colonienses restauratus *) alit sex personas in bona observantia. Mariaevallis, germanice Marienthall, est locus solitarius, in ducatu Luxemburgensi, distans tribus horis Luxemburgo, sub diocaesi Trevirensi. Hic habemus conventum monialium, quae praetendunt omnes esse nobiles, nec aliam admittere volunt. Fuerunt ab hominum memoria libertinae, rebelles et inquietae moniales. Post visitationem tamen nuper factam spes emendationis affulget, si per bella fieri possit, ut iuxta ordinationem Rmi P. Generalis tres sorores aliunde * 2) pro regimine adducantur et novitiae melius instruantur. Sunt modo ibidem sex velatae et quatuor conversae. Est locus satis bene dotatus in temporalibus, sed gravia damna a bello passus, qui adhuc versatur in continuo metu, ob Gallorum propinquitatem et frequentes irruptiones. De vicariatu Franconiae. In vicariatu Franconiae continentur conventus: Moguntinus, Francofordianus, Wormatiensis, Spirensis, Herbipolensis, Bambergensis, Mergentheymensis, Wimpinensis, Pfortzheimensis, Heidelbergensis. In hoc vicariatu fuit olim celeberrimus conventus Norimbergensis 3). Item sex ditissimi conventus monialium 4) in ducatu Wirtenbergensi, qui ab haereticis sunt erepti. Moguntia, germanice Meintz, civitas est catholica et residentia archiepiscopi electoris. Conventus noster ibidem habet decem fratres, quos vix ex eleemosynis sustentare potest ob patriae vastationem. Structura conventus est satis ampla. Chorum elocaverunt olim quibusdam canonicis Sü Albani, quorum ecclesia extra muros combusta est, qui sua divina, horis quibus nostrum officium non impediunt, ibidem peragunt, nec ulla spes est nos ab illis exonerandi. Princeps elector est ordini bene affectus, optaret videre hic studium 5) et plures homines doctos, sed pro nunc nihil pro alimentatione suppeditare potest. [998] Francofurtum alias Francfordium, germanice Francfurt, est civitas imperialis lutherana, diocaesis Moguntinae. Hic habemus conventum 6) 12 fratrum B. Mariae Virginis. Fuit studium, sed per bella turbatum, conventusque depauperatus. Fratres habent in sua ecclesia liberum exercitium catholicum. Ibidem est conventus sororum Tertiariarum 7), quarum sunt 8 numero, exilis in proventibus vivunt maiori ex parte de labore manuum sine offendiculo. Wormatia est civitas imperialis, germanice Wurmbs, lutherana. Hic est proprius episcopus catholicus, princeps imperii. Conventus noster 8) ibidem structura amplus, vix sex fratres ob inopiam sustentare potest. Lutherani violenter possident nostram exteriorem ecclesiam, in qua ter in septimana praedicant. Non procul a Wormatia sunt duo conventus 9) nostrarum monialium, unus vocatur Hocheim alter Liebenaw, valde pingues, qui olim expulsis monialibus ab electore Palatino sunt ordini erepti. Hi conventus, postquam Palatinus q QF XXXII 26. 2) QF XXIV 62, 101 Mersch bei Luxemburg. Über drei am 10. Januar 1642 bestimmte Reformschwestern aus Augsburg vgl. Ordensarchiv IV 74, f. 71 (Magdalena Curtia, Juliana Welser, Maximiliana Fugger), ferner H. Wilms, Geschichte der deutschen Dominikanerinnen, Dülmen 1920, 261. 3) QF I 7. G. Löhr, Das Nürnberger Predigerkloster im 15. Jahrhundert, Zeitschrift des Vereins für Geschichte der Stadt Nürnberg 1947, 223—232. 4) QF XXIV 69 Rothenburg a. d. Tauber, 40 f Weil, 40 Esslingen, 42 Kirchheim, 41 Steinheim, 43 Offenhausen. 5) QF I 7 MOPH. XII 131 Die Güter der untergegangenen Frauenklöster zu Liebenau, Hochheim und St. Lambrecht sind möglichst zurückzugewinnen und damit ein Studium der Philosophie und Theologie im Mainzer Konvent zu unterhalten. ®) QF I 7. H. Weizsäcker, Die Kunstschätze des ehemaligen Dominikanerklosters in Frankfurt a. M., München 1923, Textband. 7) Wilms, Geschichte 264. 8) QF I 7. 9) QF XXIV 59 Hochheim, 60 Liebenau.