Leo Santifaller: Ergänzungsband 2/1. Festschrift zur Feier des 200 jährigen Bestandes des HHStA 2 Bände (1949)

IV. Quellen und Quellenkunde - 40. Angelus Walz (Roma): Descriptio Teutoniae. Ein Verwaltungsbericht von 1644 über die Dominikaner und Dominikanerinnen in deutschen Landen

694 Walz, debellatus fuit, venerunt in potestatem Hispanorum, qui eos hucusque detinent, pinguissimos reditus Hispani officiales percipiunt, nec ordini restituere volunt. Jesuitae his monasteriis insidiati sunt et fortassis adhuc insidiantur. Nos eorum restitutionem pluries sed frustra ursimus 4). Spira, germani ce Speir, est civitas lutherana, imperialis, habens episcopum catholicum, principem imperii, qui ibi residet. Habemus hic conventum l 2) structura amplum, reditibus angustum, qui modo 10 fratres alit. Lutherani olim praedicaverunt in nostra ecclesia, quos ante paucos annos inde authoritate imperatoria eiecimus. Conventus est SS. Petri et Pauli. Ibidem habent sorores conventum S. Mariae Magdalenae, dictus germanice zum Hasenpfuel3 4 5), sunt sorores 12. Hic noviter est restaurata clausura, quae per bellum et hostilem invasionem civitatis reserata fuerat. Conventus est depauperatus per combustionem et vastationem patriae. Herbipolis, germanice Würtzburg, est civitas ducis Franconiae, qui est eius episcopus et princeps imperii, catholica, habens universitatem. Hic habemus conventum S. Pauli 18 fratrum cum novitiatu4); brevi hic erit studium philosophicum. Ibidem habent nostrae sorores 5) conventum S. Marci, qui dives erat olim, nunc per bellum et totalem ab Suecis passam expoliationem depauperatus et insolubilibus debitis obnoxius, in quo adhuc in magna egestate 24 sorores vivunt. Bamberga, germanice Bamberg, est civitas Franconiae, proprium habens episcopum, qui est princeps imperii, catholica. Hic est conventus 14 fratrum 6) pauper, vivens mendicato. Est modo studium philosophicum. Ibidem extra muros est conventus sororum 7), dictus ad S. Sepulcrum, habet 24 sorores. Fuit saepius ab hoste spoliatus, noviter vero superiori anno a Suecis totaliter depraedatus, ablata etiam ecclesiastica suppellectile, unde est redactus ad maximam egestatem, praeter magna debita, quibus est obstrictus. [999] Mergenteymium est civitas catholica, in diocaesi Herbipolensi, pertinens ad generalem magistrum ordinis Teutonici, qui est princeps imperii, et hic residere solet, quam dignitatem nunc habet Sermus archidux Leopoldus. In hac civitate solus est noster conventus8) habens 7 fratres. Est pauper, ruinosus, cuius restaurationi nunc intenditur. Wimpina, germanice Wimpffen, est civitas imperialis, lutherana, ad Neccarum fluvium sita, diocaesis Herbipolensis. Conventus noster 9) fuit hic olim celeberrimus, uti insignis structura, bibliotheca instructissima et alia monumenta testantur a Lutheranis saepius spoliatus; fratres male tractati, et crebrius eiecti fuerunt. Litterae et reditus deperditi, hinc pauper vix 5 fratres modo sustentare potest. Pfortzheim, germanice, est civitas lutherana in diocaesi Spirensi, quae pertinuit antehac ad lutheranum marchionem de Thurlach, nunc regitur a ministris Bavaricis. Multis annis a tempore invalescentis Lutheranismi fuimus inde expulsi, ante 10 circiter annos ad posses­sionem nostri conventus 10) restituti, qui est amplus structura, licet valde ruinosus. Modo duo soli fratres in magna penuria panis ibi resident, ut possessio conservetur, qui quotidie novam eiectionem timent, eo quod per auxilia Gallorum, qui sunt in Alsatia, lutheránus marchio suae patriae dicatur restituendus. Fuit in eadem civitate monasterium nostrarum monialium n) valde locuples, habens sub se multos pagos et dominia, quae prefatus marchio olim sibi attraxit, expulsis monialibus, quae postquam diu haereticorum persecutiones et insidias heroice sustinuissent, datam nubendi libertatem etiam promissa pingui dote contempsissent, tandem direptis omnibus suis et interdicto ipsis catholico exercitio ad extrema redactae, cum nullum superesse viderent l) Vgl. MOPH XII 131. a) QF I 7. 3) QF XXIV 67 f Hasenpfuhl. 4) QF I 7, XXIII 31 f, 118. 5) QF XXIV 66, XXIII 46, 118. •) QF I 8, XXIII 34 f, 117. 7) QF XXIII 34, 117, XXIV 72, 8) QF I 7, XXIII 15, 28 f, 118. ») QF I 7, XXIII 15, 30 f, 118. 10) QF I 7, XXIII 19. “) QF XXIV 45 86.

Next

/
Oldalképek
Tartalom