Egyháztörténeti Szemle 11. (2010)
2010 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Hajdú Vera: Makó Pál költői mintái és versalkotási módszere az Ad Amicum című elégiája alapján
Makó Pál költői mintái és versalkotási módszere 45 Fallor? An irata frangis utrumque manu? Quid facis, exclamo, mala sunt haec omnia; sed tu 25 Protinus abrumpis sic mea dicta tuis: Ite, quid invitum rapitis? Procul ite camaenae: Phoebicolae frustra gens operosa sumus. Ecquis erit, posthac qui vestras excolat artes, Aut aliquid pretii carmen habere putet? 30 Quid nos serta iuvant, et honorum insignia lauri, Tot mala si lauros, sertaque nostra manent? Quid tibi nunc prodest Musarum Paule sacerdos, Et mihi iuncte data tempus in omne fide: Quid tibi nunc prodest doctas coluisse sorores? 35 Num minus ex Ungo perditus amne bibis? Nec te Pierides, nec te servavit Apollo, Quaeque tuum cingit laurus odora caput? At quibus invitae veniunt ad carmina Musae, Hos Favor, et iunctis Gratia portat equis. 40 Sera mei, dicturus eram, tibi cura recursat, Sed fugis ex oculis, et mihi somnus abit. Quo pede coepisti, per Apollonis ardua curre, Ille tibi facilis, si modo, curris, erit. Neve (quod o frustra verear!) te reddat inertem, 45 Quod regio Musis contigit ista meis. Hi celebres captent urbes: hi nominis umbram: Hi populi plausus: non meruisse, sat est. Non locus, aut cathedrae, non vani murmura vulgi Sed studium vires, ingeniumque facit. 50 Pierides ipsae montes habitasse feruntur; Odit enim turbas, otia carmen amat. Vidi ego, quos nuper vulgavit Roma libellos, Ad tumulum autores antevenire suos. At legimus tristes elegos Nasonis, et Ibin, 55 Quos in qua scripsit, barbara terra fuit. Forsitan et nostri superabunt fata libelli, * 46 47 27 rapitis M trahitis. 32 M Nunc minus exilium sertaque, nosque manet. 32 sertaque nostra P nostraque serta 33 P Quid tibi nunc prodest pars o dulcisima cordis; S Quid tibi nunc prodest pars o nostri dulcissima cordis. 35 M P S Quid tibi nunc prodest teneras, coluisse Camaenas. 36 ex Ungo M ex Ungi P S e Russo. 37 servavit M P defendit. Post v. 42 in M et P Somnus abit, sed dicta manent, quae mobilis umbra, / Aut dedit, aut certe visa dedisse fuit. 46 M Quod pretium studii Russia facta mei est. Post v. 46 in M Non sumus ut famuli, pretio aut mercede sortae, / Et pretium, et minus Cynthius ipse sibi est; P-ben Non locus aut cathedraen vani murmura vulgi, / Sed studium vires, ingeniumque facit. 47-50 vacant in P. 47 captent M spectent. 48 Hi M Et. 53 vulgavit M procudit. 54 autores M P dominos; S auctores. Post v. 57 in M Forsitan et nostri (licet hinc nemus inde paludis) / Et video stantes per tria lustra nives. 58 in