Egyháztörténeti Szemle 2. (2001)

2001 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez

76 Egyháztörténeti Szemle 11/2 (2001) Ad XI. respondit. Diecesis est satis ampla, et complectitur sex comita­tus et multa loca, quae non possum scire, inter quae sunt catholica circa sexaginta,60 ut audivi a fidedignis. Ad XII. respondit. Non est ibi seminarium. Ad XIII. respondit. Ecclesia praedicta vacat prius per obitum quon­dam Matthiae Tarnoty,61 qui circa annum 1655 obiit, et fuit postea nomi­natus dominus Sigismundus Zonger,62 qui antequam confirmationem apostolicam obtinuisset, obiit anno praeterito. [Pálffy Tamásról szóló vallomás szövege] Quibus habitis fuit dimissus cum silentio, et ei iniunctum, ut se sub­scribat. Martinus Hegyesi63 2. Palánki Bálint vallomása a váci püspökségről. Bécs, 1659. február 27.64 Ad primum respondit. Civitas Vacziensis est in Hungária, et scio a multis, qui ibi fuerunt, quod sit civitas mediocris magnitudinis, habens circa quadringentas domos, sunt ibi quasi omnes heretici, pauci tantum catholici in famulitio, subiacet Tureis, quibus tributum solvit, et tota arx ab ipsis possidetur, in civitate tamen episcopus habet decimas et census, ac etiam exercet iurisdictionem temporalem per aliquot suos iudices, et hoc scio, quia fui Neogradini, quae est arx distans duobus milliaribus a dicta civitate, et illice transferuntur census et decimae episcopi, quo etiam adveniunt dicti iudices. Ad 2m respondit. Nescio, an sit cathedralis, sed bene scio, quod sit ec­clesia, quae ab haereticis possidetur. Ad 3m respondit. Est suffraganea archiepiscopo Strigoniensi, scio ut supra. Ad 4m respondit. De facto non sunt neque canonici, neque dignitates, neque beneficia,65 credo tamen, quod antea fuerint. Scio ut supra. Ad 5m respondit. Nulla cura animarum in civitate exercetur, sed tan­tum in diecesi in aliquibus pagis, qui a maiori parte sunt catholici, scio quia ambulavi per multos pagos dictae diecesis. Ad 6m respondit. Nihil habet eorum, quae in interrogatorio continen­tur. Ad 7m respondit ut ad proximum etc. 60 Utána áthúzva: circiter. 61 Tarnóczy Mátyás váci püspök (1650—1655). 62 Zongor Zsigmond váci püspök (1655—1657). 63 Az aláírás autográf. 64 ASV Arch. Nunz. Vienna, Proc. Vescovi Nr. 114. 65 Betoldás: neque alia in interrogatorio contenta.

Next

/
Oldalképek
Tartalom