Egyháztörténeti Szemle 2. (2001)

2001 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez

Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez 77 Ad 8m respondit. Episcopus non habet66 domum pro ipsius habitatio­ne, sed habet arcem Neogradini, ubi habet comodam habitationem, et scio, quia ibi fui. Ad 9m respondit. Valor dictae Ecclesiae Vacziensis ascendit ad circa 3000 florenorum hungaricorum deductis expensis, scio, quia fui ibi Neogradini cum vicario episcopi, qui administrabat et est informatus. Ad Xra respondit in civitate non adesse parochiales ecclesias, in diecesi tamen scio adesse plures, quae etiam habent fontes baptismales, et etiam in diecesi adsunt duo monasteria virorum Ordinis Franciscano- rum strictioris observantiae, unum Chezchemedini, alterum Pestii, scio, quia locutus fui pluries cum religiosis ipsis, et audivi ab aliis. Ad XIm respondit. Diecesis est amplissima continens sex comitatus, et habet circa mille loca, inter quae non sunt cattholica, nisi septuaginta circiter. Scio, quia fui in diecesi praedicta. Ad XII. respondit non adesse seminarium. Ad XIII. respondit. Vacat Ecclesia per obitum Matthiae Tornuty a tri­bus annis vel circa, ad quam fuit nominatus Sigismundus Zongor, qui an­tequam confirmationem apostolicam obtineret, obiit anno praeterito. [Pálffy Tamásról szóló vallomás szövege] Quibus habitis fuit dimissus cum silentio, et ei iniunctum, ut se sub­scribat. Valentinus Palanki67 3. Novák Jakab vallomása a váci püspökségről. Bécs, 1661. november 19.68 Ad primum respondit. Civitas Vacziensis sita est in Regno Hungáriáé in comitatu Neogradiensi seu Pestiensi,69 est mediocris magnitudinis, conflatur domibus circa trecentis, et inhabitatur a Tureis et calvinistis, et in temporalibus subiacet Tureae, redditur tamen ab ipsa civitate aliquod tributum episcopo, et scio, quia ego fui praesens et vidi omnia ista, quia distat a mea patria, quae Ladochin vocatur, uno miliari ungarico. Ad 2m respondit. Cum dolore scio adhuc extare ecclesiam cathedra- lem, quae modo inservit pro concionibus calvinistarum, titulum ipsius nescio, bonae structurae et qualitatis, et certe indiget reparatione, prout inhabitantes indigent vera pietate, scio, quia fui ut supra. Ad 3m respondit. Dicta Ecclesia est suffraganea domino archiepis- copo Strigoniensi, scio, quia sum diocesanus. 66 Utána áthúzva: habitati. 67 Az aláírás autográf. 68 ASV Arch. Nunz. Vienna, Proc. Vescovi Nr. 120. 69 Az eredetiben: in comitatus Neogradiensis seu Pestiensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom