Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Eger, 1854

27 nequaquam observari, coniperiemus; mulla enim exempla, pro exercitatione congloinerata, recurrunl adeo contorta, ut defectu nexus interni ipsi quoque moderatori molestias facessant. Haec exempla insigrie nihilominus promtuarium materialium professori selectum facturo sunt; séd ut indiscriminatim, prout illic congesta sünt, legantur, tenerismen- tibus apta esse non existimo. Exempla version! subiicienda passirn e classicis desumta sunt, classicos autem, nisi gradationis necessitatem inficiari libeat, infimum progressionis gradurn constituere non posse, haud diffitebimur; bo­riim enim maximé etiam perspicuus vei stylo, vei idearum nexu incipientibus sublimis est. A facilioribus ad difíicilia progredi, a vulgari latinitate ad classicitatem assurgere vldetur rei naturae consonum esse. Nec verendum classici- tati fulurum esse praeiudicium; ut enim classici cum fructu legantur, ceteroquin praeparatione opus est. Etiam primi ordinis Philologos ab infimis oecepisse quis ambigat? Ilaque libros ad legenduin, positis etiam, si non existerent, praemiis, indigentiis puerorum aptari oportere existimo, qui faciles dialogos et narratiunculas e spbaera vitae puerilis desumtas et lingua plana ac simpliei conscri- ptas eomplecterentur jhis quippe tenerae mentes iucunde alliciuntur, et quia brevibus et vividis sententiolis constant, mentem non deprimunt. Post dialogos ordine gradationis sequi possent selecta e sacris Bibliis, quae nobili simplici- tate nemo scriptorum assecutus est. Quae forte contra Bibliorum lectionem intuitu puritatis et structurae syntacticae obverti possent, vocabulo „selectus“ everíuntur , et vitia linguae , ne fors occurrentia, facile emendari possunt. Id ipsum, quod pauciora syntactica et fonnarum diversitatis oecurrant exempla, nostram sententiam confirmat. In princi- pio omnes difficultates, nisi mentem obruere, et profectum consulto itnpedire velimus, sollicile cavendas esse, ultro consequitur. Certe , si, doctrinam formarum et syntaxim plene exhausturi, adolescentes complicilarum sententiarum versioné oneremus, plus obsumus, quam prosumus. Nos itaque incunctantes enunciamus nostram de Latino legendi argumento opinionem. In 1-a et 2-a inf. gymnasii classibus legantur, puerorum intellectui aptatae etperspicua lingua scriptae dialogi, tum excerpta e ss. Bi­bliis. In 3-ia et 4-a classe selecta e ss. Pa'trum scriptis púra latinitate , séd non classica sublimitate adornata. De- mum alurnni classium superioris gymnasii in'roducantur in atrium classicitatis, servata etiam hic tanlopere neces- saria gradatione. am: :iq ; Quodsi delectus matériáé íegefldi tanti momenti est/quid de peritia magistri dicendum érit? Huius estindi- gitare, ubi versio in vernaculum inchoandaasit, Inscitus adole&cens in principio legendi diversitate partium orationis perplexus adhaeret, ignarus, ubi versionéin ineipere oporteat; ideo a primo passim vocabulo versionéin inclioat, aut casum quemvis obliquum ex enunciationo proripit, eódem casu in vernaculo reddit, et denuo adhaeret. Moderatoris itaque est insubido adolescenti subvenire, basim, cui insistendum, et ex qua egrediendum sit, definite indicare. Basis haec, ut ceteroquin constat, subiectum enunciationis est. Subiectum est cardo enunciationis, quern circum omnia re- volvuntur. Praedicatum nil aliud est, quam actio, passió aut status subiecti. Alte meníibus iuvenum infigendum est, ut versuri e quacunque lingua prae omnibus subiectum disquirant, illudque non isolate ab enunciatione, séd ut agen- tis v. patientis munere fungens scrutentur. Invento subiecto pnaedicatum, quod creberrime verbo exprimitur, per- quirant, et, habita modi temporisve ratione, subiecto nectant. Qui errores iuvenum circa versiones vigili oculo lu- strabat, intelfiget abs dubio, quantum momenii rectae subiecti et praedicali versioni insit. Certe adultiores ipsos in versioné simplicissimae subin enunciationis, etsi singulorum vocabulorum sensum norint, adhaerere haud rarum est. Et si in causas inquiratur, patebit eos vei subiectum abstracte considerasse , vei praedicali cum subiecto concordan- tiam neglexisse. Subiecto et praedicato rite in vernaculo redditis, obiectum e nexu eiusdem cum praedicato determinan- dum est. Praecipuorum regiminis titulorum gnaro iuveni baud arduum érit definirc-, quern casum, et quo titulo prae­dicatum requirat. Inventum determinati casus obiectum referatur ad praedicatum, et genio linguae vernaculae con- formiter enuncietur. Turn lustrentur casus obiecti adverbialis, attributorum etc.; demum in altioribus classibus cum praedicato mediato solum nexu copulati subalterni casus, et primariis coniunctae secundariae enunciationes etc. Quod ad seriem agendorum iustac in specie dimensionis obtutu adlinet, sequentem quantitalis mensuram singulis classibus praefinirem: In 1-a classe absolvendum existimo, quidquid — missis anomaliis et exceptionibus — doctrina formarum complectitur, cum primis syntaxeos lineamenlis, legendi argumentum facilibus dialogis et perspicuis e s. scriptura ex- cerptis constituentibus. Ne verő id nimium cuipiam videatur, meminisse oportet, omnes exceptiones in hac classe *) *) Vide Krüger. 4*

Next

/
Oldalképek
Tartalom