Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Eger, 1854
25 quem montem velim designare ? Quum plures monies sint, certe non. Sed si dicerem: In Aegidio, Matra etc. ? alioquin intelligeretis. Nomen, quo certa montium pars designator, nomen proprium montis est; substantivum vero „mons“, quo omnis excelsior protuberantia terrae denominatur, noinen commune seu appellativum est. Tunc regio- num, urbium, fluminum etc. nomina pariter tractarem, reflectens una alumnos, nomina propria, si describantur, maiore charactere inchoanda esse; uberius de nominibus disputare hic loci supersederem. Et nunc transition facerem ad declinationem nominum, eamque ducto inter Hungaricam et Latinam linguam parallelismo enodarem prosequendo : Supra dictum est, nomen substantivum mutabilem orationis partem esse. Recordamini, quomodo mutatum fuerit superius hoc nomen „viz“ ? Nonne ? Viz Viz-é Viz-nek Viz-et Viz-töl Viz-böl etc. Ut videtis liuic substantivo „viz“ accrescunt certae syllabae — suffixa — quae sensum nominis modilicant. Idem pror- sus fit etiam in Latino , eo solum discrimine, quod nomina in lingua Hungar. plures subeunt mutationes quam in Latina. Latina nomina sex tantum mutationes subeunt, et bis sex mutationibus exprimitLatinus sensum omnium mutationum nominis linguae Hungaricae. Dum nomen per omnes sex terminationes variatur, declinari dicitur.—Quid fit nomini dum per ornnes mutationes variatur ? Quid igitur declinatio ? Mutationes singillatim uno nomine casus nuncupantur. Quid ergo casus? Quot sunt? Quivis casus propriam etiam denominationem sortitur: 1. dicitur : Nominativus, et respondet quaestioni quis v. quid: 2. Genitivus etc. Tum adscriberem tabulae schema primae declinationis numeri singularis, cum denominatione casuum et singulis casibus respondente sensu Hungarico, sic : Norn. • Viz Aqu-a Gen. Viz-é Aqu-ae Dat. 11 ' Viz-nek Aqu-ae Acc. Viz-et Aqu-am Voc. Viz Aqu-a Abl. Viz-töl Aqu-a tum alumnis ad casus similes reflexis, banc declinationem exercilio ingererem, vivide sistendo radicem, quae in- variata manet, et suffixa, quae eidcm in singulis casibus accrescunt. Quo assertum minime volo Latini nominis declinationem eodem modo, ut in Hungarico, suffixis peragi; sed docendi commoditati consulturus opinor ex idea suffi- xionis eggrediendum esse. Et certe, qui novit, tertiam declinationem linguae Graecae, cum omnibus anomaliis paucis horis hac via per adolescentes plene exhauriri, obtutibus nostris adstipulabitur. — Demum exercerem alumnos iugiter percontando : „viz“— quomodo habet accusat. ? — Exprime idem Latiné! Ut est génit.? Redde idem Hungarice! etc. dum omnes casus rite noscerent, eorumque significationem exacte intelligerent. Sic tractarem et nuinerum plura- lem, et tandem scripto periculum facerem, *) et nunc postquam primae declinationis exacte peritos comperirem adolescentes, brevi repetitione percurrerem, quidquid de partium orationis et nominum diversitate, substantivorum ge- nere, numero et casibus dictum hactenus est. Posthinc ad reliquas declinationes progrederer, continuando : Charissiini! (toi in Hungarico unicum substantivum süffigere, declinare novit, omnia reliqua seiet; Hungarus enim unicam solum declinationem habet. Ast hoc in Latina lingua non sic est. Latinus 5 declinationes habet, et substantivorum alia 1. alia 2. 3. etc. declinationis sunt. Scire cupitis, cuius declinationis quodvis nomen? Dicam, intendite ! I. declinationis sunt substantiva , quorum genitivus in <B desinit. — Quae nomina sunt 1. declinationis? Aqua cuius deciin. est? et Mathias? Cur 1.? Unde dignoscis substantivum primae declinationis esse? — Et hac methodo tractarem reliquas etiam declinationes, exemplis exercendo alumnos, dum imbecilliores etiam inimpedite determinare nossent, cuius declinationis sit quodvis substantivum. Turn reverterer ad sec. declinationem, eaquepueris perfecte nóta, transirem ad tert. quart, quint., servata ubique methodo, quam ad primam declinationem tenuerain, reflectendo adolescentes imprimis ad momentum genitivi tert. declinationis, *) Ut adolescentes priinam declinationem, quin plures esse vet ominentur, rite ediscant, perutile esse iudicamus; hoc quippe pacto usum et significationem casuum indivisa attentione, ad unum obiectum directa, clare comprehendunt. 4