Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Eger, 1854

Poslquam adolescentes substantivum ab adicctivo rite discernere norunt, ad declinationem eiusdem fórét procedendum; ast, quia declinationes conceptum generis praerequirunt, de generibus substantivorum ante tractare oportet. At verő claram notionem generum, quibus lingua Hungarica destituitur, Hungarici labii puero ingerere difficile sane est. Est tarnen una, nobis experientia etiam probata, clavis, qua mysterium generum fa­cile reseratur. Clavis haec in triplici adiectivorum trium terminationum forma latét. Ego sic procederem: Quae, Di- lecti! bactenus de diversitate partium orationis audistis, omnibus linguis communia sunt. Nunc visuri estis aliquid, in quo Latina lingua ab Hungarica abludit. Quae pars orationis est „jó“ bonus? Videte ! Adiectivum hoc in Hungarico cuicunque substantivo adnectatur, semper eadem hac forma pronunciatur. Sic si substantivis „férfiú“ vir; „asszony“ mulier; „idö„ tempus, praefigatur, dicere consuevimus : „jó férfiú“ „jó asszony;“ „jó idő.“ In Latino adiectivum eius­dem significationis, nempe bonus etiam bis formis: bona et bonum eflertur. Et bonus et bona et bonum Hungarico „jó“ respondet. Igitur adiectivum Lat. bonus triplicem terminationem habet, quae omnes idem sonant. Sic : pulcher, a, um szép; celer, is, e gyors etc. Ast quaerilur nunc, an possit ad lubitum quaevis harum terminationum penes quodcun- que substantivum adhiberi? Seu an idem sit dicere: bonus vir, bona vir, et bonum vir ? Nequaquam ! usui linguae conformiter prima terminatione utimur, dum adiectivum substantivo iungitur, quod marem, secunda, quod foeminam, tertia, quod nec marem nec foeminam significat. Quomodo ergo exprimes: „jó férfiú? jó asszony? jó idő“? — Tűm prosequerer: si lex haec universalis esset, facilem sane fore adiectivorum usum; ast non est ita. Sunt enim substan- tiva, quae nec marem nec foeminam designant, et tarnen, si adiectivum iisdem adiungatur, ea terminatio adhibenda est, quae substantivis marem v. foeminam denotantibus adnecti eonsuevit, seu v. prima v. secunda terminatio etc. „hor- tus“ kert, „arbor“ fa, nec marem nec foeminam denotant, et tarnen si cum adiectivo e. g. „szép“ pulcher, pronuncien- tur: Ilii prima, seu, quam virorum , huic secunda, ergo quam mulierum nominibus adiungi diximus, terminatio adhi­benda est; dicendum ergo : pulcher hortus, pulchra arbqp. :u Quae sint e substantivis nec marem nec farinam designantibus prímám vel secundam terminationem re- quirentia, in subsequis audietis. Nunc cogitate omnia $ubstantiva/Latina conscripta, et in tres columnas relata esse ita, ut prima columna contineat nomina marium, et ilia, quibus eamdem , ac si mares designarent, adiectivi terminationem ex usu linguae adiungimus; altera foeminarum, et quaq secundam terminationem ex adiectivo requirunt; postrema demum ilia, quibus tertia terminatio adiectivi adnectitur. En schema: Antonius Anna stigma Cato Agnes cubile Josephus nutrix genu rex ancilla calcar iudex arbor tempus famulus aqua cor hortus clavis pelagus iber lis virus etc. ordo etc. fornax etc. Substantiva in primam schematis columnamrelata diximus masculini, in secundam foeminini, in tertiam neu- trius generis esse. Cato, iudex, liber, cuius itaque generis sunt? Nomini ergo primae columnae quam adiectivi ter­minationem adnectes? etc. — Quot terminationes habet adiectivum in lingua Hungarica? Quot in Latina?*) Est ne in Hungarica lingua necesse substantiva in genera dispescere ? Quare ? — et in Latina ? Quare ? Et hac methodo puer turn distinctam generum notionem acquirit, turn concordantiae fundamenta praelibat. Post haec notio numeri posset ingenerari. Ego provocata attentione puerorum quaererem: an aliquid discriminis observent inter „ember“ homo, et „emberek“ homines? nonnc? si dico, ember, unum; si dico emberek , plures homines intelligo. In primo casu sub­stantivum singularis, in secundo plurális numeri esse dicimus.Ergo nomen substantivum etiam duos numeros habet. Quando singulari, quando plurali numero utendum est? — Hie locibreviter mentionom interiicerem nominum, quae plurali nu­mero destituuntur, quae niinirum in iisdem adiunclis semper unum eius spéciéi designant, nempe nominum proprio- rum, quorum notionem adductis exemplis sic evolverein: si dicerem: „In monte habitat eremita“ intelligeretis ne, *) Esse adiectiva duarum et unius etiam terminationis, hie loci ne innuendum quidem, sed, ne confusio cieatur, ad tractatum de diver­sitate adjectivorum relegandum esse suopte intelligitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom