Hegyi Ádám (szerk.): Összeírások és egyházlátogatások a Békési Református Egyházmegyében 1721 és 1820 (1831) között - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 26. (Debrecen, 2022)

6. Egyházlátogatások

* EGYHÁZLÁTOGATÁSOK * 14- um. Curator ecclesiae Franciscus Vég, bona ecclesiae rite administrat, et de perceptis ac erogatis, rationes stricte reddere tenetur. 15- um. Pauperes et orphani, domatim et ex publicationibus curantur, danturque duae cassae, pauperum et orphanorum. 16- um. Templum quidem est in statu bono, sed est angustum; defectus nonnulli, etiam quoad aedes parochiales et imprimis scholares reperti, verum primores ecclesiae id agunt, ut omnia aedificia in meliorem statum redigant; sepulchreta sunt circum vallata. 17- um. Rector scholae Josephus Lugasi, corrector Joannes Nagy, praeceptores Franciscus Szabó et 4. scholae alumni, Michael Király, Joannes Szabó, Josephus Szentesi et Joannes Szabó; puellarum praeceptores sunt: Stephanus Deák et Franciscus Maróti. 18- um. Probati omnes moribus, et in officio seduli, nisi quod Stephanus Deák puellarum praeceptor, tum quoad mores haud compositos tum quoad neglectum sui officii, admonitione dignus habitus est. 19- um. Pueri scholam frequentantes sunt n[ume]ro 298. Puellae sub praeceptoratu Stephani Deák 108, Francisci Maróti 137, pueri non frequentantes plurimi, sunt, quorum numerus erui potest ex conscriptionis diario. 20- um. Salaria his omnibus docentibus, debito tempore exsolvuntur a parte ecclesiae v[el] communitatis; verum a parte discipulorum, titulo didactri solvendorum, multae sunt restantiae. Cantor ecclesiae Beniamin Bányai, qui rite suo defungitur off[ici]o. Inspectores scholae sunt: rfeverendus] dfominus] loci minister primarius; Franciscus Szűts et Franciscus Vég seculares. KisPeregini continuata est visitatio canonica die 30-a Octfobris] praesentibus r[everendo] loci ministro et primoribus eccl[esi]ae, nominatim Andrea Nagy judice, juratis Georgio Farkas, Michaele Veres, Joanne Veres et Francisco Szabó curatore. Punctum 1 -um. Nomen ecclesiae: KisPereg. 2- um. In ijnclyto] co[mi]t[a]tu Aradiensi situata est. 3- um. Filiales habet Battonyae familias 13, animarum 57, praeter has M[ező]­Hegyesini, et Aradini in arce, milites stativarios . 4- um. Familiae 105, animae 510, adfiliatae familiae 25, animae 130 praeter milites. 5- um. Minister loci Samuel Némethi. 6- um. Formatis nondum est provisus. 365

Next

/
Oldalképek
Tartalom