Hegyi Ádám (szerk.): Összeírások és egyházlátogatások a Békési Református Egyházmegyében 1721 és 1820 (1831) között - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 26. (Debrecen, 2022)
6. Egyházlátogatások
* EGYHÁZLÁTOGATÁSOK * 7- um. Libris non est sufficienter instructus; canone ecclesiastico[?] deficit liturgias habet descriptas, pariter mandata regia, pro ut et determinationes v[enerabilis] superintend[entiae]. 8- um. Quoad doctrinam, mores et familiam est probatus. 9- um. In officio peragendo sedulus. 10- um. Matricula habetur, accurate ducitur jam nunc. 11- um. Salarium diario vjenerabilis] tractus inscriptum habetur, quod integre administratur. 12- um. Auditores frequentes sunt in cultu Divino. 13- um. Disciplina ecclesiastica, prout licet exercetur, ambo scandalosi utpote nobilis Andreas Gerőts et vidua Michaelis Kiss, nunc etiam de blasphemia convicti, gravi censura notati sunt. 14- um. Curator bonorum ecclesiae Franciscus Szabó, rite ea administrat et praesente semper verbi D [ivi] ni ministro rationes de iis reddit; neque perceptiones aut erogationes sine scitu ejus consignantur. 15- um. Pauperes et orphani non sunt, qui providerentur, quovis tamen anno ternis vicibus in templo publicantur, ex quibus publicationibus pauperum parentum pueri et puellae scholares providentur. 16- um. Templum jam est in statu mediocri, sed quia est angustum, parant duos porticus aedificare. Aedificia parochialia et scholaria necessaria dantur. Coemeterium circum vallatum quidem est, sed renovatione indiget, quae promissa est. 17- um. Rector scholae est Emericus Szabó. 18- um. Sedulus in officio, primorum exspectationi satisfacit. 19- um. Discipulos numerat 44, ex puellor 43, non frequentantes, aut parentes refractarii non dantur. 20- um. Salarium suo tempore exsolvitur. Curator ecclesiae et aedilis ad intercessionem visitationis canonicae a praestatione manuali et curuli pagi, tunc immunes redditi. Die eodem perventum est Gyarakinum, hactenus propter varia impedimenta filialem, ijncliti] co[mi]t[a]tui Aradiensi adiacentem, verum haec etiam imposterum, nititur introducere ministrum ordinarium, cujus salarium jam ab inclyto comitatu ex integro est approbatum, ut pote quod cum succursu vicinorum benefactorum, nullum caussaturj?] plebis contribuentis agravium. Hoc tempore interimalis Gregorius Szilva ministri locum supplet ordinarii. Idem Gregforius] Szilvajam ut ordinarius fungitur, animae Gyorokini sunt 134, in filialibus ejus 23. 366