Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
332 1702 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI inquiratur ulterius. Ego sane malim pugnum mihi praecidi, quam ferre ut au tea ratione intromitterer aut intromissus coenam administrarem. Paulo inferius ita loquitur: Quis vobis suggessit penes populum esse, ut pastorem temere mutetis, prout hic potius quam ille, hujus vel illius oratio aut ornatus in dicendo vos plus minusve ceperit, aut penes populum etiam pronunciare placere sibi ut coenam ministret? Quin relegamus potius hujusmodi ambitum ad claustra monacharum, quia Dei ecclesiam ali moderatio prorsus deceat! Res plus etiam audetis, quam par sit, si ex una concione statim fertis sententiam. Johannes Oecolampadius Valdenses, qui quovis [—] solebat ministros mutare certa de causa, de hac re ita [—]: Deinde neque hoc videtur ex mente apostolorum, ut singulis trienniis mutetis ministros verbi in alia loca. [-—] enim est inter apsotolos et pastores apostoli mittuntur episcopi et pastores cum suis civibus manere debent. Ita institur apostolus presbyteros oppidatim quamvis pro apostolis visitatores utilisse constituantur.407 Amesius {De casibus consciendae lib. 4. cap. 25. quaest. 9. vers. 11.): An vocatio ad minsterium institui possit ad certos annos? Resp. 1. Ut hoc exprimatur in ipsa vocatione, aut directe includatur, repugnat plane ministerii naturae. Nam i. Minister non ecclesiae praecipuae, sed Christo suam operam addicit. Christus autem suam voluntatem de ministerii tempore definito nusquam relevavit. 2. Istius modi vocatio minuit affectum, et curam ministri erga populum et populi vicissim ministerium. 3. Minuit etiam dignitatem ministerii, dum specie saltem reddit illud mercenarium. 4. Varia pericula, tam ministro quam populo secum infert. Minister enim sine justa causa possit dimitti, et populus etima intempestive deseri possit. An liceat ministro migrare de una ecclesia in aliam? Resp. Aliud est migrare, aliud transferri. Migrare non licet, dum vocationis prioris fundamenta manent. Sed tarnsferri tamen potest aliquis ex judicio aliarum ecclesiarum et consensione illius cui est obligatus, ad majorem fructum communis aedificationis. XI. Sed et praxis omnium ecclesiarum, quae Christi nomen ferunt [—] et detestatur hanc migrandi et repudiandi licentiam. Non [---] est in usu in toto orbe christiano, non apud graecos, non apud pontificios, non apud lutheranos, non apud reformatos ullibi [---] in hac nostra omnis boni ordinis experte patria. XII. Quamquam autem ita loquamur, non tamen asserimus [—] non posse aliquando ministrum abdicari ab ecclesia vel ministrum ipsum migrare vel transponi in aliam ecclesiam, sed ita: Abdictio vel migratio seu transpositio non fiat proprio arbitrio ecclesiae vel ministri, sed cum consensu presbyterii seu synodi partialis vel etiam Generalis. Abdicari minister potest i-mo: Si haeresi aliqua vel 407 • Oecolampadius Georg Morel-nek írott, 1530. okt. 13-án kelt levele. Briefe und aktén zum leben Oekolampads. Bearb. Ernst Staehelin. Band 11. Leipzig 1934. Nr. 788. (p. 510.)