Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
1702 1701-1735 333 heterodoxia infectus post [—] atque alteram admonitionem et demonstrationem veritatis conscientiam noluerit ad sanam mentem redire. (Tit. 3:10; Can. 61. in Majoribus) 2-do: Si sit [—] et scandalorum author contra receptam doctrinam. (Rom 6:17.) 3-tio: Si sit inemendabiliter et cum scandalo ociosus, ebriosus, vagus, famae alienae rasor, conviciator, contentiosus, avarus, direptor, scortator, praestigator, etc. (Can. in Majoribus 5., 6., 38.; iCor. 5:11) 4-to: Si capitale crimen utpote adulterium, homicidium, etc. commitat. (In Majoribus Can. 39., 47.) 5-to: Si propriae domui proesse nesciat. (Can. 80 eccl. Hung. Trans., iTim. 3:4; iSam. 3:13,14; 8:5) XIII. In aliis minoribus et levioris momenti delictis non statim cedendum ad abdicationem istam ignominiosam, sed admonitio [—] res exigat correptio quoque severa per seniorem vel partialem etiam Generalem Synodum est adhibenda juxta mentem Christi et apostolorum. (Mat. 8:15, 16, 17; iTim. 5:20; ]ud. 22:23) Hic tamen seniore vel synodus probi debet meminisse apostolicae illius constitutionis: Adversus presbyterum accusationem ne recipito, nisi sub duobus aut tribus testibus. [—] haec a [---] fieri propter gravissam obtestationem apostoli. (iTim. 5:19) Obtestor in conspectu Dei (inquit Timotheo) et Domini jesu Christi sanctorum angelorum, ut haec obsertes sine praejudicio nihil faciens in alteram partem inclinando (iTim. 5:21) XIV. Minister quoque cum consensu ministerii migrare, transponi potest, i-mo: Si ecclesia duplici honore eum non praeveniat justa mercede et cibo defraudet, in peccatis regnantibus [—] omnibus admonitionibus vivat, schisma vel haeresin foveat. (In Majoribus art. 50.; Art. 32. Reg. eccl. Hung.) 2-do: Si ex ecclesiae cui praeest proventu sese et familiam suam re nequeat, nec aliunde suppetant ad alendum necessarium. Magistratus autem (inquit Zepperus) et populus necessariis ministris subministrare tenebuntur. Sin minus, classis suae in locum mutare ministro licebit. 3-tio: Si id exigat vel [—] aliqua necessitas vel major fructus communis aedificationis. (Mat. 10:10; iCor. 9:4-14; Pol. Eccl.A0S lib. 2. cap. 3. pag. 242., Amesii Conscientiae lib. 4. cap. 25. quaest. u.) XV. Ipsae quoque ecclesiae possunt et debet ut ad meliorem mentem reducatur ministerio privari, i-mo: Si justo et legitimo proventu pastoris suos defraudaverint. (Art. 32., 33. Reg. Eccl. Hung.) 2-do: Si ob leves injurias vel saltem quia [---] sunt impatientes, ministros probatae doctrinae et vitae ablegant. 3-tio: Si enormiter peccantes in sinu suo foveat eorumque patrocinium contumaciter adversus disciplinam ecclesiasticam in se recipiant. (]ud. 19; Apoc. 2:14) 408 408 • Wilhelmus Zeppems: Politia ecclesiastica sive forma ac ratio administrandi et gubernandi regni Christi. Herborn 1595.