Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1702 1701-1735 331 Colit vineam, fecit sementem, exspirante anuo spacio cogitur migrare cum maximo damno et detrimento rei familiaris. Pro varietate locorum varii sunt vivendi rem domesticam procurandi modi, mutare subinde vivendi modum et locum est aditus ad ultimam paupertatem. X. In hac denigratione et repudio ministrorum, quo dederit ecclesiam et ministros, consencientes habemus magnos viros. Ac primum quidem (inquit Calvinus, Liber epist. et responsa406 pag. 483.) inaudita est mihi est illa agendi ratio, ubi sic loquimini, placere vobis ut ille condonetur, atque ut Coenam vobis administret. Sane oportet ministrum a populo approbatum esse, antequam in ministerii possessionem mittatur. Quod si quis se ipsum intrudit alia via, ubo in ecclesia ordo jam constitutus est, legitima vocatione destituitur. Ex eo nego tamen sequi populum electionis sui pastoris praeesse debere. Testatur Scriptura, instinctos fuisse per oppida ac vicos ab apostolis patres cum populi consensu (Act. 14:24) Sed illinc constant praefuisse ipsos sua prudentia et authoritate tanto negotio, ut populum regendo omnia decenter fierent absque tumultu. Viguit vero eadem politia in ecclesia Christiana, quamdiu ordini ac disciplinae locus remansit. Quare si hoc jus vobis adrogatur pro arbitrio adsciscatis vobis pastores, hoc nihil alius quam ordinum a Deo positum cum honestate convellere. Accedit alterum malum, quod temerarie illae mutationes et perpetuae novationes non possunt non certissimum peroculum et pessimam caudam secum trahere, ac vitium illud plane damnanda est. Scio natura hoc quaeri, quia placeat, sed tanto consultius est illum nativum pruritum semel extinctum esse. Hoc vero cum in vita humana perpetuum usum habeat, tum inprimis ea in re de qua agitur. Fit enim Satanae artificio, ut de die in diem hujus et illius pastoris taedium nos corripiat, ut tandem sapor et gustus verbi Dei in nobis evanescat cumque appetitu incerto et immoderato feremur nihil quod rectum fit et salutare amplius admittamus. Paulo post: Quid sibi hoc vult, cum idem ille et legitime electus et fideliter defunctus pastoris inter vos munere, uti etam apposita, ad eam rem dona Dei extant, jam vero minus vobis adlubescat? regeritis scilicet alterum multo ornatius dicere. Sic nempe meminitis illis Pauli sententiae: Quod regnum Dei non siti n sermone, sed in virtute? (iCor. 4:20) proinde ut ipse alibi confirmat: Ille unus nobis in pretio sit, qui est in Christo nova creatura, neque haereamus in carne et apparentia externa, quae nobis oculos haberet, ne sincere ut par est judicare possimus. (2Cor. 5:17) item: Enim vero si quis se ipsum ita immittat atque ingerat uti iste a vobis inductus est, jam iste ambitionis notam sibi inussit ut non 406 • Ioannis Calvini epistolae et responsa quibus interiectae sunt insignium in Ecclesia Dei virorum aliquot etiam epistolae. Az először 1575-ben, Genfben megjelent mű egy másik kiadásának oldalszá­mára utal. Előbbiben Kálvin ismeretlenhez írott, idézett levelét lásd 350-352. Itt: 350.

Next

/
Oldalképek
Tartalom