Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

no A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI 1702 fungi suo officio cujus [---] unice tantum pendet ab insconstantis et ad auram, quam mutabilis vulgi vel alterius alicujus non rationibus sed affectibus obnoxia voluntate vel potius libidine? an cum gaudio cohabitat viro et rem domesticam ejus tanta est solicitudine curat concubina, quotidie ab lubitum expellenda, quam uxor legitima, secura de perpetua sui in [—] mariti permansione? Estote sine offendiculo et judaeis et graecis et ecclesiae Dei inquit apostolus (iCor. 10:32) Deum miserendum! quanto sumus offendiculo iis, qui non sunt domestici fidei nostrae! Cum vident dissensiones, odia, inimicitias inter ministros et ecclesias, necnon inter ipsos ministros, quae [—] et forentur ab inordinatis et pestilentissis istis levitatibus. Per hanc levitatem fit etiam, ut non tam ipse minister quaeratur, qui ad aedificationem, quin qui ad pruritum [—] loquitur. Indoctum vulgus nihil plerumque in ministro assumat, nisi stentoriam vocem et accomodationem. Qui literis aliquomodo tincti sunt mundi in dicendo peritiam peius quam pietatem et eruditionem requirunt. Ac apostolus dicit affectata illa dicendi peritia inanem reddi crucem Christi. (iCor. 1:17.) Cum nihil magis nocuit ecclesiae primitivae, quam cum homines eloquentia graeca exercitari accesserunt ad cathedras. Balbutiens fuit Moses, haesitans et sermone rudis Paulus, plus tamen per eos praestitit gratia Dei, quam per Aronem et Apollonium viros eloquentiae nomine insignes. Sermo quem docet humana sapientia hypocritas potius, quam pios nauseabundos ad verbum Dei potitis, quam id tanquam sincerum lac affectantes [—] auditores. Quantum haec etiam res minuat dignitatem ministerii res ipsa loquitur. Hac enim via labor ministrorum Evangelio, venalis et mercenarius fit. Sicut aliorum [—] opificum servorum et ancillarum. Ad synodos praesertim [—] concurritur undique tanquam ad mercatum, et ibi cum ministris ita agitur, sicut cum virginibus moscoviticis, quae [—] anni tempore in certa loca coactae, quibus placuerit, eloquentur. Viderint etiam illi ministrorum fidelium prosecutores annon Sodomae et Gomorrhae judicium sibi attrahant, imo [---]: Quicunque (inquit Christus) noti exceperit vos, neque audient sermones vestros, exeuntes domo aut ex urbe illa excutite pulverem pedum vestrorum. Arnen dico vobis, tolerabiliter erit conditio terrae Sodomorum et Gomoreorum in die judicii quam vobis illius. (Matt. 10:14,15) Homo Dei debet quidem sugere studium ditescendi et amorem pecuniae, sed non minimo probro e religioni cum honesto et sufficienti destituitur victu et amictu una cum familia sua. (iTim. 6:8, 11; iCor. 9:4, 14) Nullibi in orbe Christiano pauperiores sit ministri evangelici quin in Hungária, cujus rei hae sunt causa: i-mo Exigua multis in locis salarii quantitas, ita ut vix siccum panem multi ministri ex evangelio queant habere. 2-do Frequentis migrationis illius et repudii probrosi. In tali casu [—] pauperitatis exemplo debet Pauli minister sibi et suae familiae honesta aliqua occupatione prospicere, vineam vel agrum colere.

Next

/
Oldalképek
Tartalom