Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1702 1701-1735 329 institutione et disciplinae exercitio. Catechetica institutio [—] radicat in fide, multum impeditur et inutilis redditur per infamem istam demigrationem vel repudium. Ingentissimus [—] et merito, quod tot sunt ataxiae, dissensiones, odia, invidiae, supplantationes, susurrationes inter ministros. Si autem rem, ut decet consideraverimus, videbimus omnia haec mala ex ista consuetudine oriri arguit aliquem ex officio minister, praesertim potentem in ecclesia continuo hic in ipsum insurgit et [—] partem pertractis aliis removetur ignominiose a cathedra procul sugere compellitur, sicut Amos ab Amasia (Amos 7) et seditiones absimili exagitatur quam Aron a Chore et sociis suis est [—]. Calidam suffarident saepe etiam ministri sibi mutuo (Joh. 10: [—]) Minister pessimae conscientiae (de talibus loquor, qui quales sunt honore bonorum) et non Christi sed sui compendii studio saepe nefandis artibus ad se pertracta ecclesia vel ecclesiae primoribus deturbato conserio suo melioris conscientiae non veretur [—] instar latronis aliam occupare cathedram. Hujus nonnullum est remedium, quia per illam denigrandi et repudiandi licentiam disciplina plane sublata est, confugientibus et ministris et ecclesiis inordinatis et male sibi consciis, plerumque [—] et maximo cum religionis et ministerii probro ad eorum [—] qui extra sunt. Hinc malo fonti acceptum referri debent quod ministri ad senectutem vergentes, qui omnes vires aedificationi ecclesiae impenderunt, instar Samuelis contemnantur et sine focoque oberrare cogantur et ostiatim stipem emendicare fato Ellisarii. Auditorum, plerumque unicum studium est, [—] sibi quaerere pastores, quos sibi vident in cupiditatibus similimos esse, ut fiat sicut populus ita sacerdos, secundum prophetam. Qui pie volunt vivere, persecutione [—] pati necesse est, admonente nos apostolo. (2Tim. 2:12.) Ministri ministerium quod acceperunt a Domino bona conscientia implere [—] sunt omnino illi, quos persecutionem pati necesse est non solum ab hostibus fidei, verum etiam a falsis fratribus, falsis auditoribus, et haec multo gravior est, quam illa. (Coloss. 4:17) Non expectamus saepe, ut ab illis de statione nostra dejicitur, sed nosmet ipsi mordemus et exedimus alii alios, ut alii aliis consumamur. Jesuitae, cum ipsis objicitur, quare [—] perseqvuntur, solent reponere: absit a nobis ut persequamur vos vestri auditores vos perseqvuntur. Sunt inter nos ministri, qui nullam disciplinam, nullum ordinem volunt [—] crepantes non debere esse hierarchiám in ecclesia, quasi disciplina et ordo esset hierarchia. Fateor hierarchiám abesse debere ab ecclesia, sed et anarchiám, quae multo pestilentior est illa. Sicut in republica anarchia tyrannide nocentior est, ita in ecclesia plus nocet licentia cyclopica, quam ipsa hierarchia. Hierodulia decet ecclesiam Christi, quae constitit in pace [—] et amore boni ordinis aedificationisque. Paulus apostolus (Heb. 13,17.) concubias ministrorum pro animabus ita dicit fore utiles auditoribus si hoc faciant cum gaudio et non cum suspicere potest, ne ille cum gaudio

Next

/
Oldalképek
Tartalom