Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
1589 I578-160O 31 omnibus temporibus alii aliis in ministerio sufficiuntur. De quibus loquuntur testimonia: Hebr. 5. v. 4., 2 Tim. 2. v. 2., Tit. 1. v. 5., Act. 14. v. 23. VII. Secundo: requiritur non ordinaria aliqua pontificum successio ut pápistáé contendunt, sed doctrinae coelestis puritas et veritas, quam Deus per prophetas et apostolos literis mandari iussit et praedicandam praecepit, quam quia Dei beneficio nos pure et bona cum conscientia profitemur et docemus merito gloriari possumus nos legitimam vocationem habere. Ex verbi Dei enim pura praedicatione debet perpetuo aestimari legitima ministrorum vocatio. VIII. Tertio: profectus verbi divini per nos praedicati, per quod auditores ad veri Dei cognitionem et cultum eius legitimum perducuntur, salutis viam cognoscunt, in lesum Christum credunt, credentes remissionem peccatorum et Spiritum Sanctum accipiunt, certi deinde fiunt de salute et vita aeterna, habentes perpetuam conscientiae pacem, etc. IX. Quarto: vera et legitima administratio Sacramentorum a filio Dei institutorum, baptismi nempe et Coena Domini, quibus nec adimimus, nec addimus quippiam, nec ea corrumpimus, sed eo modo et in eum finem retinemus et adminitramus, in quae Christus ea ordinavit, nempe in testimonium gratiae Dei et confirmationem remissionis peccatorum per Christum deletorum. X. Maxima est praeterea huius ministerii potestas et dignitas. Nam ministri vicem et officium Dei gerunt, domus Dei oeconomiam sustinent, ecclesiam Dei sanguine Christi acquisitam verbo evangelii pascunt, credentes ad Deum adducunt, et per ministerium soluunt et ligant, remittunt et retinent peccata, etc. XI. Haec facultas a Deo non tantum uni aut alteri, sed omnibus piis ministris collata est ex aequo, ut dicitur Matth. 18. v. 18.; loh. 20. v. 22. XII. Etsi autem ministri ecclesiarum a se et per se in tam angusto ministerio nihil praeter diligentiam et fidelissimum laborem, et bonam conscientiam afferre et efficere possunt in salvandis hominibus, ut dicitur Luc. 17. v. 10.; 2Cor. 4. v. 7.; iCor. 3. v. 7. Tamen quia in iustificandis hominibus eorum opera utitur Deus, ideo eos insignibus nominibus et honoribus ornat Deus, ut iCor. 3. v. 5. et 9., vocantur cooperarii Dei, per quos Deo homines credunt. iCor. 4. v. 1. et 15. vocantur ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei. XIII. Vera ecclesia visibilis est caetus seu congregatio omnium amplectendum incorruptam evangelii doctrinam, et recte utentium Sacramentis, in qua congregatione filius Dei efficax est voce evangelii et Spiritu suo Sancto multos regenerat ad vitam aeternam, in quo caetu multi simul sunt non sancti, sed tamen in doctrina consencientes. XIV. Partes huius ecclesiae sunt dispersae per totum terrarum orbem, quod attinet ad locorum et corporum separationem, seu diversam locorum habitationem