Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

32 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI 1589 ac situm, sed tamen coniunctae sunt Spiritu, fidei unitate et charitate, quam efficit unus ille et idem Spiritus. XV. Hinc nascitur illa divisio, quod Ecclesia alias sit catholica, alia particularis, Ka0o\iKr), seu universalis est, quae significat omnium fidelium caetum nulli loco alligatum, neque externa congregatione corporumque praesentia copulatum, sed unitate duntaxat fidei et Spiritus sub quovis terrarum orbe situm, de qua in symbolo dicitur, credo ecclesiam sanctam catholicam. Istius pars quae alias triumphans dicitur in coelis est, pars vero quae militans dicitur adhuc in terris est. Particularis vero est, caetus uno in loco quovis sive regno, sive urbe, sive domo et familia congregatus, ut ecclesia Asiatica, Corinthiaca et domestica, Rom. 16. et iCor. 16. De ecclesia triumphante nihil hic dicimus. Reliquas vero divisiones ecclesiae consulto hoc loco intermittimus, quas tamen subintelligi volumus. XVI. Haec varietas non efficit multas ecclesias, sed una tantum est et manet Ecclesia Christi, unius fidei, Spiritus, charitatis vinculo copulata et congregata, et deinceps ad finem mundi congreganda ut dicitur ad Ephes. 4. v. 41. Canti. 6. Una est columba mea. Cuius etiam unicum est caput, quod est lesus Christus, ad Ephes. 1. v. 22. et 4. v. 15. et 5. v. 23., iCor. 3. v. 11., ad Colos. 1. v. 18. Papa ergo nec est vicarius Christi, nec caput Ecclesiae. XVII. Notae seu signa verae Ecclesiae etsi possunt reddi plures, praecipue tamen sunt illae: 1. est ipsa doctrina pura seu annuntiatio verbi Dei et consensus in doctrinae puritate, praesertim quod attinet ad fundamentum. 2. Legitimus usus Sacramentorum. 3. Est debita obedientia erga ministerium evangelii in his rebus quae ad ministerium pertinent. XVIII. Pontificii vero alia plausibilia quaedam signa Ecclesiae falso obtendunt, videlicet ordinariam episcoporum successionem, obedientiam in traditionibus humanis, potestatem interpraetandi scripturas, ferendi leges, instituendi novos cultus, etc. quibus omnibus errores tantum cumulantur et stabiliuntur in ecclesia. XIX. Quod vero a notis verae Ecclesiae removeatur haec pontificiorum praerogativa, ordinaria item successio et certi tituli, et sola doctrina evangelii cum veris sacramentis obtineat hanc laudem, ostendunt haec testimonia Esa. 8. ad legem et ad testimonium etc. iCor. 3. Fundamentum aliud ponere nemo potest etc. Ad Galat. 1. Si quis aliud evangélium praedicaverit etc. Neque habent ullam potestatem interpraetandi scripturas iuxta dignitatem aut titulum personae, sed iuxta authoritatem et normam verbi divini in propheticis et apostolicis scriptis traditi et symboli apostolici.

Next

/
Oldalképek
Tartalom