Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

poterit: Ez a ti tarsaságtoknak nem azok örülnek, nem is azok veszik hasznát, a kik önkent tselekesznek valami jót, hanem tsak a kik arra választattak. Respicit his Caecilius ad complures philosophos qui fati opinionem habebant, fatum in superioribus quin sit diximus est dictum Dei immutabile quod effectum obtinere debet Ideo adhibetur pro re quae non potest non existere adeoque absolutae necessitatis404 Licet varia ratione id ii explicaverint ut quidam ponerent fatum in rebus naturalibus et aethereis405 fuerunt tamen plurimi, inter eos etiam stoici, qui hoc etiam ad res humanas contingentes et ad actiones hominum liberas extenderent, hinc invenimus diversa eorum loca in quibus homines ab omni culpa liberi pronuntiantur, aut ipsi culpam omnem qualiscunque sit reiciunt in fatum eiusque auctores deos. Seneca in Oedipo v. 980. Fatis agimur cedite fatis Non sollicitae possunt cura(e) Mutare rati stamina fati Quidquid patimur mortale genus Quidquid facimus venit ex alto Huc pertinet et illud quod Diogenes Laertius de Zenone stoico refert. Servulum nimirum quemdam eius quum ab hero suo ob furtum aliquod ad verbera posceretur illi se excusasse, alludentem ad doctrinam magistri, eo quod fato ad furtum fuerit adductus, sed respondisse contra philosophum et hoc ipsum fatum vult ut pronterea vapules. Quum Caecilius crederet Christianos suae plurimorumque philosophorum opinioni calculum suum addere, taleque statuere fatum quod hominum actiones dirigat, eosque huc et illuc pellat, jure hinc ansam arripere potuit traducendi Chritianos tamquam absurdos et sibi repugnanti adserentes ideo adeo quod poenas et praemia mortales post hanc vitam manere statuant: Nam revera si tale fatum ponitur eo ipso et culpa omnis et meritum qualecunque tandem in id reicitur, nec praemio aut poena inde acti a parte hac406 digna erit, quod vero voluntatem 407 divinam circa actiones humanas versantem, et ex eius determinatione Christianos credere res accidere et fluere commemoret hinc apparet dogma de praedestinatione, decreto de electione aeterna in ecclesia Christiana iam tunc viguisse 404 fatum in superioribus quin sit diximus est dictum Dei immutabile quod effectum obtinere debet Ideo adhibetur pro re quae non potest non existere adeoque absolutae necessitatis R signo + scripto in margine 405 contingentibus R linea transversa deletum, aethereis superscriptum 406 a parte hanc R in margine, correxi in hac 407 circa R lineis transversis deletum 98

Next

/
Oldalképek
Tartalom