Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

/43r/ Sine corpore. Hoc quod sciam neque mens, neque anima neque vita est. Argumentatur hic Caecilius ex principiis philosophiae Epicureae et408 Platonicae. Epicurus enim nihil praeter corpus exstare credidit, non spiritum ullum purum et a corporea mole ex omni parte seiunctum. Immo credebat non posse ne in supremos quidem deos ullum sensum prudentiam aut voluptatem cadere posse nisi corpora haberent. Hinc ex sententia Epicuri ita loquitur Caius Velleius Epicureus apud Ciceronem De Nat(ura) Deorum L. 1. C. 12. Quod vero sine corpore ullo deum vult esse, ut Graeci dicunt aomtiaTQU. id quale esse possit intelligi non potest, careat enim sensu necesse est, careat etiam prudentia, careat voluptate. Idem Cap. 13. Cum autem sine corpore idem vult esse deum, omni illum sensu privat etiam prudentia, sed etiam Platonici philosophi qui sanius multo philosophabantur quam Epicurei in ea erant opinione quod animae omnes ratione utentes corpore, licet subtiliori aereo illo et pellucido, instructae sint, et quod absque huiusmodi pellicula velut eadem separatim existere non possint, qui duas hinc partes animam diviserunt in facultatem rationalem quae vor»? dic(ebatur) et in facultatem sensitivam v(el) animam quae diceretur: hanc posteriorem corpore circumdari et affectibus varia ratione agitari. Unde videtur Caecilus noster adludere nec mens409 Ex eorum sententia locutus fuit Virgilius quum Aeneid(os) Libro VI. /735-8. 745-7./ dixit Quin et supremo cum lumine vita reliquit Non tamen omne malum miseris nec funditus omnes Corporeae excedunt pestes: penitusque necesse est Multa diu concreta modis inolescere miris Donec longa dies perfecto temporis orbe Concretam exemit labem purumque reliquit Aethereum sensum atque aurae /rectius: aurai NB/ simplicis ignem Ex hac 410 opinione Platonica ad antiquos etiam patres Christianos delata est411 haec sententia et multi illorum exstiterunt, qui adsererent 412 anima a corpore separatus sensus aut voluptatis alicuius non posse esse413 particeps 414 nisi corpora haberent subtiliora licet et visum facile fugientia. In hac fuit sententia Origenes aliique. 08 Epicureae et R signo + scripto in margine 409 qui duas hinc partes animam diviserunt in facultatem rationalem quae vous dic(ebatur) et in facultatem sensitivam v(el) animam quae i|mxr) diceretur: hanc posteriorem corpore circumdari et affectibus varia ratione agitari. Unde videtur Caecilus noster adludere nec mens et(caetera) R signo + scripto in margine, et(caetera) omisi 410 ere R lineis transversis deletum 411 et R linea transvers deletum 412 nec R linea transversa deletum 413 non posse esse R superscriptum inseruit 99

Next

/
Oldalképek
Tartalom