Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
to [lev óXov dTavciToi eo'eaGcu Kai ßtwaecrGai tov aei xpo^ov. se omnino immortales fore et perpetuo victuros. Anceps malum et gemina dementia, est haec fortissima adseveratio de noxia et nocenti natura sententiae de resurrectione. Anceps malum illud proprie est, quod ab utraque parte et a priori et a posteriori nobis imminet quod et a fronte et a tergo excipitur. Hic significat opinionis huius incommoda et in vita sensuros homines392 et post vitam: speratum enim393 praemium non adsecuturi essent. Inde videlicet et exsecrantur rogos et damnant ignium sepulturas. Mos mortuorum terrae mandandi antiquissimus fuit ritus. Constat priscis temporibus Athenis corpora humare mori fuisse iuxta legem Cecropis quam affert Cicero L. II. De Legibus, quae sic sonabat: mortuum terra humato, hinc et ipse Cecrops Athenis in Minervio terrae mandatus apud Arnobium legitur. Apud Persas eadem obtinuit consuetudo unde apud Xenophontem Cyrum Persarum regem morti proximum a suis petiisse legimus: ne illum in auro, neque in argento aut pretioso lapide collocent sed terrae reddant. Interim tamen apud Graecos insecutis temporibus obtinuit ut pro lubitu et arbitrio hominum licita fuerit aut concrematio mortui cadaveris aut vero eiusdem humatio, sed deinceps adeo praevaluit prior ut posterior ferme in defectudinem abierit. Rogus vero dicitur strues illa lignorum quae comburendis mortuorum cadaveribus conficiebatur, ita ea dicta vel a poiyp fissura quia efissis lignis fiebat, vel vero quia strui lignorum ubi cadaver impositum erat ut combureretur, dii Manes rogabantur. Rogus talis promiscue 394 ubivis per urbem excitari poterat nisi quod Leges XII tabularum praeceperint /41v/395 ut pedes sexaginta abessent ab aedibus alienis nisi eorum dominus consensisset idque ad vitandum incendium Id vero396 non sine ratione praecipiebant: nam et in Publ(ii) Clodii tribuni plebis funere Curia Romana incensa fuerat et conflagravit basis statuae Attii Navii, quae ante eam erecta erat. Componebatur autem ex lignis quae facile ignem conciperent et nutrirent. Horum aliquo meminit Virgil(ius) Aeneid(os) VI. v. 180. /sqq./ Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex Fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur Scinditur advolvunt ingentes montibus ornos. 392 homines R superscriptum 393 enim R superscriptum inseruit 394 in R lineis transversis deletum 395 paeceperint R ex 41r, omisi 396 vero R superscriptum inseruit 95