Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Illa ligna primis temporibus erant tantum rudia et impolita deinde poliri ea et asciari caepta, donec Leges XII tabularum id prohiberent: hoc plus ne fascito. rogum acia ne polito. Ineptia enim vel potius stultitia erat tantum curae laboris ac sumtus impendere lignis mox conburendis. Male tamen servata ista lex fuit apud Romanos: non tantum enim asciati fuerunt deinceps etiam et politi rogi: sed etiam picti ut apparet ex Plinii Historiarum Nat(uralium) L. 35: 7. quoniam et pericula expingimus, nequis miretur et rogos pingi. Forma vero rogi huius erat quadrangula, lateribus ab omni parte aeque latis in tabernaculi speciem exstructa. Tabulata interius quattuor habebat, in quorum inferiore stramina erant posita quae incensa facile flammam conciperent, in proximo flores, in tertio thura reliquaque aromata, in quarto vestes pretiosissimae exauro, argento, bysso et purpura. Gradibus ibatur ad summitatem quarti huius tabulati atque ibi mortuum cadaver 397 deponebatur. Incendebatur a mortuo sanguine proximis stramen ac primum tabulatum, id vero faciebant vultu et capitibus aversis ut id officium necessitatis, non voluntatis esse ostenderetur. Ubi ardebat rogus pyra tunc cepit dici cnra top mipos. Circumcincta erat vero undiquaque arbore cupresso, ut fetorem cadaveris, suavitate odoris sui comprimeret. Omnes etiam qui ad exsequias venerant, solemni ritu ter ambire pyram solebant et munera in eam iam ardentem coniicere. qualia erant vestes ac arma demortui, quibus in vita usus fuerat. Immo et aromata ac odores. Et quia ea veterum fuit superstitio, ut putarint animas defunctorum sanguine delectari: ideo antiquissimis temporibus varia pecudum et animalium genera ad rogum mactari in eumque coniici solebant. Combusto cadevere vino restinguere solebant Romani pyram, ut ossa colligerent. Ita Virgil(ius) Aen(eidos) 5 /rectius 6/, 226. /sq./ Postquam collapsi cineres ac flamma quievit Reliquias vino, ac bibulam lavere favillam. /42r/ Cineres et ossa colligebantur a cognatis in urnas, quae erant vasa oblonga, corpore rotundo, collo procero, oblongo angusto, et fistulatim porrecto, advectis hinc inde ansis fuerunt ore prono et in terram converso v(el) inclinato fundo vero supino atque sursum verso collocatae. Hae sepulcro inferebantur, ibique in arca ad398 loculum in pariete excisum collocabantur. Ad urnas has in arca ac monumentis sepulcralibus collocabant veteres lucernas sepulcrales. Docet hoc inscriptio Salerni in uma in Aede Episcopali Quisquis huic tumulo posuit ardentem lucernam, illius cineres aurea terra tegat. Ardebant vero haec lucernae 3,7 com R lineis transversis deletum 398 vel R lineis transversis deleto ad superscriptum 96

Next

/
Oldalképek
Tartalom