Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Ardeat et mundi moles operosa laboret. Moles ista quae continetur et cingitur subruatur. Moles proprie videtur dictae esse structurae lignorum vel saxorum mari aut flumini390 cuicunque iniectae Horat(ius) 3. Od(e) 1, 33. Contracta pisces aequora sentiunt iactis in altum molibus Hirtius De Bello Alexandr(ino) C. 17. insulam molemque ad insulam pertinentem. Dici hinc a veteribus recte potuit materia orbis nostri habitabilis seu terra moles nam ex aquis eam emersisse et ab aquis sustineri nunc etiam vulgata et communis erat philosophorum opinio. Vel vero alii excitatam hanc structuram mundi in medio aere esse crediderunt quorsum et noster Caecilius videtur propendere, praesertim si lectione pronominis, qua immutata paullulum dicamus quae ibi legendum esse, ita enim molem terrae contineri et cingi compage coelesti vel vinculo caelesti id est aere diceret. Hanc sententiam proposuit et Cicero in libro De Nat(ura) Deorum L. 2. C. 36. Terra sita in media parte mundi, circumfusa undique est hac animabili spirabilique natura. cui nomen est aer. Opinionem hanc Christianorum de mundi conflagratione furiosam appellat Caecilius id est hominum furiosorum. Sed iste quidem deluminatione non debebat adfici sententia iusta et rationi philosophorumque placitis congruens. Ex Platone accepit Caecilius mundum legibus aeternis constitutum staturum esse sed idem etiam addidit ipsi artifici deo solubilem esse. Insuper mundus hic quamlibet ornatus et exquisitis rebus ornatus sit constat tamen rebus /41r/391 brutis et sensu carentibus. Haec igitur posteaquam homines terram inhabitare desierint si tollantur sapientiae dei non repugnat, sed id quod gentiles de peritura prorsus anima et mortalitate totius humanae naturae dixerunt id iam demum iniuriosum fuisset cum maximae in supremum numen credere et profiteri. Renasci se ferunt post mortem. Spes Christianorum de futura corporis resurrectione hic a Caecilio irridetur ubi id eam ceperat facere ad finem Cap. 8vi. Ipso publicationis Euangelii per apostolos Domini Jesu Christi factae tempore reperti sunt multi qui eam ut absurdam riderent. Paulus quum Athenis verba faceret de futura mortuorum resurrectione, illi eum ex^euaiov' sannis exceperunt. Act 17: 32. Lucianus etiam ubi narrasset Peregrinum suum a Christianis incredibili caritate fuisse exceptum illosque in genere in sublevandis afflictarum aerumnis alacres esse notasset, hanc adit rei huius causam: Quia persuaserunt sibi miseri illi 90 aquae R linea transversa deleto flumini superscriptum 391 constat tamen rebus R ex 40v, omisi 94

Next

/
Oldalképek
Tartalom