Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
adsertor esse potuisset si se totum ad id studium contulisset. Hic vero in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum Minucius Felix Romae insignis Causidicus, scripsit dialogum Christiani et Ethnici disputantium, qui Octavius inscribitur. Et hoc ipse etiam videtur innuere Cap 2. p. 3 cum Vindemiarum feriis curam judiciariam sibi remissam fuisse narrat. Cuius potissimum imperatoris temporibus Romae vixerit noster Minucius, certo non liquet. Hieronymus in Catalogo suo7 Scriptorum Ecclesiasticorum eo quo vixerunt ordine recensere videtur, illum Origeni proximum Cypriano priorem fuisse obscure significat. Coniici potest vixisse illum ante Annum Christi 247. Nam hoc anno edidit Cyprianus Carthaginiensis episcopus libellum suum de Dolorum vanitate in quo libello tam multa inveniuntur ex Minucio totidem verbis transcripta. Vixerit igitur oportet imperatoribus Alexandro Severo, Maximino ac Decio, periculosissimis si a primo discedas temporibus. Quaenam esset Romani fori conditio quum in eo versaretur Minucius, quaeque Ecclesiae Christianae in ea urbe tunc facies, 8 eius aetatis monumenta ostendunt, et ex ingenio imperatorum coniicere licet. An Christianorom causam Oaliquis causidicus hoc tempore egerit non liquet. Certe Tertullianus in Apolog(etico) vix hoc licuisse significat, tam odiosa tunc erat eorum sive religio sive Ecclesia, totque iam erat publicis praeiudiciis confossa ut ipsius Nominis Christiani confessio ad damnationem satis esset. Quam fuit itaque nobile Minucii nostri exemplum, qui bonarum partium, quantum potuit, patronus Romae fuit, quo tempore nondum hoc impune licebat. Certe Christianis time erat interdictum foro, neque iis ius postulandi praetor dabat. Verum tamen quia iis respublica saepe carere non poterat, aliquando togatos esse eos, et eorum quosdam aliquod in republica munus obire passi subinde sunt ethnici principes. Christiani post indulgentiores. 12x1 Sic quaedam exempla iam ante Minucium inveniuntur talium virorum qui Christiani existentes admissi nihilo minus sunt ad iudicia. Hieronymus in Epistola 84. Ad Magnum Oratorem Rom(anum) meminit duorum Romanae urbis senatorum Hippoliti et Apollonii, qui ut et inter scriptores Ecclesiasticos referrentur meriti sunt. Ne iam commemorem Vettium Epagathum Lugdunensem , qui olim ex multis quidem annis et fuit et partim ignominiae partim honoris causa publice apellatus est TTapaKXnToc Xpiartavaiy , Advocatus Christianorum, de quo vide Euseb(ium) Hist(oriae) Eccl (esiastiacae). L.V. Cap. 1 p 155 ed. Vales(ius). 7 suo R in margine 8 esset R linea transversa delevit 8