Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Hic igitur pius ac sapiens causidicus Romae librum conscripsit quem Octavium a principe colloquendum persona nuncupavit. Imitatus fuit hac in re sine dubio Ciceronem qui suos dialogos Catonis Luculli Bruti Laelii nominibus praescripsit ad exemplum Platonis, cuius Phaedonem, Alcibiadem Socratem et alios libros a principe colloquente nominatos habemus. Quis fuerit hic Octavius ex Cap 1 et 2do quantum de eo nobis traditum est cognoscitur. 9 Cap 15 plenis nominibus Januarius Octavius apellatur. Occasionem huic operi scribendo suppeditavit celebris aliqua disputatio quam de religione vera aliquando instituit Caecilius Natalis ethnicus cum Januario Octavio, ambo hi una cum Nostro Minucio Felice quum in litore Ostiensi ambularent, ab Octavio Christiano reprehensus fuit Caecilius ethnicus, eo10 quod occurrens idolo Serapidis illud colere se significasset. Reprehensus Caecilius ac per hoc irritatus in Christianam religionem invehitur suamque supersitionem defendens Octavium velut lacessit. Sed imprudens incidit in adversum fortem et acrem ut Horatius ait L.2. Satyr. 1. /77. sq./11 Fragili cupiens illidere dentem infregit solido Quaestio quae hic proponitur et causa de qua agitur magna est, quaenam sit religio vera ac falsa. Acerrima est utrimque actio ac contentio. Medius inter utrosque sedet bonus iudex atque arbiter Minucius Felix. Exitus contentionis ac disputationis fuit Caecilii Natalis ad veram fidem conversio. Hanc igitur disputationem 12 /2v/ descripsit Minucius Felix in hoc quem Octavium apellavit libro. Similis argumenti libros13 composuerunt14 sorközben etiam Iustinus Martyr, Athenagoras, Tertullianus, apologistae Cyprianus partim contra Demetrianum partim in libro De vanitate dolorum et multo deinde magis Arnobius atque Lactantius hanc causam egerunt et usi plerumq(ue) sunt non iisdem modo et sententiis et argumentis sed et verbis et formulis. Si quis denique hic adiungat Augustini libros De Civitate Dei ad Octavii disputationem multum lucis et splendoris adiunxerit. Hi simul sumpti optimi erunt commentatores Minucii nostri Felicis. Comparari meretur etiam Symmachi et Ambrosii adversariae orationes tempore Valetiniani imperatoris Anno 391. 9 Infra R linea transversa deletum 10 eo R superscriptum 11 numeros quosdam in Sinai oratione omissos passim addidi 12 tationem R omisi 13 libris R i in o transcripto in libros correctum 14 sunt R linea transversa deleto composuerunt superscriptum 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom