Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
communis conscientia eo, ad silentium ea de re mutuum, et ad344 firmiorem amicitiam obligabat. Quaeritur vero quid occasionem atrocissimae huic accusationi suppeditaverit et unde nata sit calumnia contra Christianum genus hominum innoxium et ab effusione sanguinis abhorrens.345 Quidam putant ortam hanc ex doctrina de Sacra Caena inter Christianos recepta346. Eucharistiam enim347 passim Christiani veteres Corpus Christi et sanguinem Christi vocabant, quibus praeivit ipsémét Christus Dominus, qui consecrata panis et vini elementa ampa Kar cápa corpus et sanguinem suum vocavit. Haec vocabula ubi gentiles audivere proprie de vivo aliquo latente sub pane homine vel infante intellexere.348 Hanc suam sententiam confirmare volunt ex quadam Oecumenii narratione, quam ille ex Iraeneo se accepisse dicit. 349 Narrat hic in persecutione Wiennensi in Gallia gentiles servos Crhistianorum apprehendisse et cruciatibus eos adegisse ut arcanum quidpiam de Christianis faterentur. Hi vero quum non haberent quod ad cogentium gratiam dicere possent, praeterquam quod tíkopov twv SeorroTOjv, tt|v Qeiav tieTaXpihív diua mi crapKa etvaL Kpicttou a dominis audiverant divinam communionem esse corpus et sanguinem Christi. existimantes ipsi quod verus sanguis et caro esset hoc, responderunt inquirentibus: Graeci vere ita hoc accipientes quasi hoc vere et reipsa a Christianis fierent, id apud alios quoque Graecos evulgabant, et senatum ac Blandinam ut id ipsum confiterentur tormentis adigere conati sunt. Sed multis difficultatibus premitur haec de origine calumniae de infanticidio Christianorum conjectura. Ut enim omittam hanc narrationem prorsus non exstare in Iraenei operibus credique facile posse serioris aevi scriptorem 350 Oecumenium ex ingenio eam confinxisse hoc ac sua parte351 constat primo et secundo Christianismi saeculo ad conspectum administrationis Sacrae Caenae admissi fuisse gentiles ad quorum conspectum tamen similes suspiciones et cogitationes in animis ipsorum non fuisse natas352. 353 ex obvia enim354 344 ad R superscriptum 345 contra Christianum genus hominum innoxium et ab effusione sanguinis abhorrens R signo + scripto in margine 346 administrata R linea transversa deleto recepta superscriptum 347 enim R superscriptum 348 Haec vocabula ubi gentiles audivere proprie de vivo aliquo latente sub pane homine vel infante intellexere.R signo + scripto in margine 349 bat R linea transversa deletum 350 Irenaeum R lineis transversis deletum 351 ac sua parte R superscriptum inseruit 352 ad quod conspectum tamen similes suspitiones et cogitationes in animis ipsorum non fuisse natas R signo + scripto in margine, suspitiones in suspiciones correxi 353 ut R linea transversa deletum 354 enim R superscriptum inseruit 86