Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
se Jesu crucifixo devotos ac consecratos indicarent, ut hoc ex Justini Martyris testimonio certum est. Dodwellus vero hic cogitavit de notis illis arcanis, quas veteres litteris ecclesiasticis commendatitiis apponere solebant. Quidquid de his sit commode capi haec verba etiam ipsa possunt, ut ad simplicem conspectum ex vestitu composito, ex abiectis insignibus erroris gentilium, ex verbis ac salutatione cognoverunt Christiani veteres aliquem ad suam320 societatem pertinere. Passim etiam inter eos quaedam libidinum religio miscetur. Regula hermeneutica est quod ubi duo occurrunt substantiva quorum unum est in genitivo et notionem habet abstractum habere id notionem adiectivi in quod si convertatur sensum fundat disertiorem. Ita ergo sit libidinosa religio Ac se promiscue appellant fratres ad quae verba vide Davisium Martial(iis) Epigr(ammatum) L. II. Ep(igramma) IV. Fratrem te vocat et soror vocatur Cm nos nomina nequiora tangunt?321 Incestum est a castus, quemadmodum a factus est infectus docet id clare antithesis illa in Phaedrae verbis apud Senecam in Hippolyto Act 4 scaena 1. Morere si casta es. viro, süni incesta amori, et mox iuvenisque casti crimine maesta iacet. Specialius traducta fuit vox ad significandam libidinem et consuetudinem in cognatos, qui sanguine nobiscum iuncti sunt. Atyafiuval valo paraznasag. Quasi diceret így meg a közönséges paraznaság is az atyafiusagnak nevezete áltál ver ellen valo paraznasagga válik. / 35v/ Honore praefanda sagax fama loqueretur. A dolognak valóságat hamar megerező hir nem is tartana ő rollok ollyan rut dolgokat a mellyeket beszelleni sem lehet hatsak előre azt nem mondja az ember hogy betsülettel, tisztességgel legyen mondva. In hunc etiam modum loquitur Arnobius de calumniis gentilium in Christianos L. 5. Contra Gentes quod eos inter aures castas sine venia nefas est, ac sine honoribus appellare praefatis. Sagax est a sagio, haec quid significet Cicero de Divinatione L. 1. C. 31 ita exprimit. Sagire sentire acute est ex quo, sagae anus quia multa sciunt et sagaces canes quia cubilia ferorum praesentiunt. Audio eius turpissimae pecudis caput asini consecratium). Vocabulum asini ob durissimum verborum ordinem texto quidam eiiciendum censent ut Davisius. Caeterum cultus capitis asinini Christianis obiicitur etiam ab aliis gentilibus obtrectatoribus. Celsus sane apud Origenem L. 6. dicit Christianos Daemonem quendam colere eyovTa Ovou TTpoawTTOv, qui habeat faciem asini et sit OvoKecfiaXo? Asiniceps. Tertullianus etiam Apolog(etica) Cap. 16. 320 illorum R lineis transversis deleto suam superscriptum inseruit 321 Martial(iis) Epigr(ammatum) L. II. Ep(igramma) IV. Fratrem te vocat et soror vocatur Cur nos nomina nequiora tangunt? R signo + scripto in margine 81