Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
videbantur qui immortalitatem animae et eius resurrectionem infitiabantur. Hinc Lucretius mortem immortalem dixit. Catullus ad Lesbiam ita loquitur: /c. 5. 4 sqq./ Soles occidere et redire possunt, nobis cum semel occidit brevis lux, Nox est perpetua una dormienda. In eumdem sensum fuit locutus et Horat(ius) L. 4. Od.(e) 7. Damna tamen celeres reparant caelestia Lunae Nos ubi decidimus Quo pius Aeneas quo Tullus dives et Ancus Pulvis et umbra sumus. Ita illis pavorem fallax spes Haec in vitio cubant, nullum enim commodum sensum fundunt. Unde Cellarius ita emendavit ita illis pavor et fallax spes solatio redivivo blanditur. Omnium /35r/317 optime aliquis ita legerit cum Davisio. Vita illis pavorem fallax spes solatia rediviva blanditur, blandiri hic est promittere dicit Caecilius vitam hanc nonnisi pavorem cruces et adflictiones pio homini promittere verum spem de vita altera solatia rediviva id est felicitatem resurrectionis beatae. Cap, IX, Sacraria teterrimae318 impiae coitionis adolescunt. Sacraria sunt aediculae minores sacrae Sueton(ius) in Aug(usto) Cap 5 dixit Ubi nunc sacrarium habetur aliquanto post constitutum. Hic continens ponitur pro contento et significat popellum, plebeculam, in locis sacris ad cultum Dei congregatam, hanc teterrimam et impiam coitionem ore maledicentissimo appellat Caecilius. Coitio ponitur iterum per metonymiam abstracti pro concreto, teter est vitandus, illuviosus, foetidus amarus impius vero sine ulla religione et cultu deorum. Occultis se notis et insignibus noscunt. Sunt viri eruditi qui Christianos antiquos sibi nomen Jesu aut crucem impressisse volunt, ut signum illud signo Diaboli servis inusto exadverso responderet. Non enim solum magnates servi et milites stigmatibus in came impressis olim notabantur sed et usu frequenti erat receptum ut idolatrae qui peculiare aliquod foedus stigmata quaedam et cum Daemone quodam319 inire et cultui eius unice mancipare se volebant stigmata quaedam et xaPaYhaTa corporibus inurerent. Hinc et Christiani sibi signum crucis aut nomen Jesu impressemnt ut summum suum erga Jesum zelum probarent et 317 omnium R ex 34v, omisi 318 teterrimae R superscriptum inseruit 319 quodam R superscriptum inseruit 80